« 1 pera » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 263c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERA1
1. PERA, Monachorum propria fuit. Cassianus de Monachis Ægyptiis :
Ultimus est habitus eorum pellis caprinæ, quæ melotes, vel Pera appellatur, et baculus.Ita peram et baculum Monachis tribuit Palladius in Hist. Lausiaca cap. 83. Melotem vero Peram apud Cassianum vocari mirum videtur viris eruditis : unde quidam penulam, alii diphteram restituunt. Ego vero vocem appellatur post melotes ponendam existimabam, tametsi ita legisse veteres apud Cassianum, ut ferunt editiones, pro certo sit. Vide Joann. de Janua in Pera, et Rosweidum ad Paulinum pag. 822. Pera, escharpe in Gloss. Lat. Gall. Sangerman.
◊ Peregrinantium etiam fuit Pera. Vide in Peregrinatio 3. laudatum Poema de la Rose
MS. Sic enim Christus ministris suis, apud Salvianum lib. 2. ad
Eccles. Cathol. :
Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non Peram in via, neque duas tunicas, etc.Baldricus in Chron. Camerac. lib. 1. cap. 10 :
Sumpta Pera cum baculo, ad cœnobium viri Dei pergere festinavit.Charta Ademari Vicecomitis Lemovic. ann. 1179. ex Tabular. Dalonensi fol. 23 :
Eo die, quo Hierusalem proficiscens cum Pera, quam collo deferebam, Joannem ejusdem Ecclesiæ Abbatem et cæteros fratres Dalonenses investivi, etc.Peregrinantium vero peræ a Presbyteris benedici solebant, ut observat Honorius Augustodun. lib. 1. Gemmæ animæ cap. 181. pro quibus benedictionibus fiebant oblationes. Diploma Alexandri PP. ann. 1234. in Tabulis Burgund. Perardi pag. 434 :
Item Sacerdos solus habebit..... oblationes quæ fiunt pro baptismo et pro Pera.Charta Rogeri Abbat. Dervensis in Tabul. ejusdem Monasterii :
Benedictiones Perarum, capillorum quoque suæ erunt.Charta ann. 1221. apud Jacobum Petitum ad Pœnitentiale Theodori pag. 401 :
In prædicta etiam ecclesia peregrinis de castro presbyter consuevit benedicere Peras et baculos, et missam, si ei placuerit, celebrare, et solum denarium de oblationibus recipere.Vide Vitam S. Tellai apud Capgravium cap. 2. et quæ super peregrinantium peris observavimus in Dissertat. 15. ad Joinvillam. Benedicebantur etiam a Sacerdote ipsimet peregrinaturi, ut est apud Gillebertum Lunicensem Episcopum de Usu Ecclesiastico.
P. , 1766.
◊ Chartul. episc. Paris. fol.
127 : Anno Domini 1269. mense Martio pridie Idus, die Veneris post Dominicam qua cantaturReminiscere,
Ludovicus rex Franciæ arripuit iter ad partes transmarinas de S. Dionysio, et ibi accepit Peram et baculum peregrinationis suæ, quos benedixit et tradidit sibi in ecclesia S. Dionysii Radulphus episcopus Albanensis, tunc Apostolicæ Sedis legatus in Francia et partibus transmarinis. Die vero Sabbati in crastino Idus Martii accepit licentiam in ultimo suo recessu in ecclesia Parisiensi, et venit ad dictam ecclesiam de domibus suis Paris. discalciatus, et dominus Petrus filius suus similiter cum eo nudus pedes. Dominus Philippus primogenitus suus et dom. Robertus comes Atrebatensis et quamplures alii non discalciati venerunt cum eo. Charta Hug. episc. Autiss. ann. 1143 :
De visitatione, de baptismo et de Peris totum ipsius erit.Alia Renaudi Tull. episc. ann. 1211 :
In oblationibus, in confessionibus, Peris, nuptiis, et in omni usu tertiam partem accipiet.Vide infra Scarcella.
Pera, inter ministeria sacra. Chronicon Moguntin. pag. 384 :
Peram ad corporalia filis aureis insertis miri operis et decoris.