« »
 
[]« Perchauchare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 266b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERCHAUCHARE
PERCHAUCHARE. Pancharta MS. Abbatiæ S. Stephani de Vallibus apud Xantones, Charta 37 :
Dedimus Deo atque Ecclesie beati Stephani prothomartiris de Vallibus quicquid juris habebamus in peireria que vocatur Katipeu, omni occasione remota, in perpetuum pacifice possidendam, prout Willelmus abbas de Vallibus que Picherius et Arnaudus de Somatula et plures Perchauchaverunt.
Ubi nescio an legendum sit Porchauchare, ut videre est in hac voce. Ut ut est idem sonat quod Pediare, Pedificare, Percalcare, terram pedibus metiri, ut ejus termini certius assignentur, quod in venditionibus vel concessionibus usitatum erat.