« »
 
[]« Perdele » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 268a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERDELE
PERDELE, Endele, Voces mysticæ, quibus Henrico Regi Angliæ significabatur ut Publicanos funditus perderet ac deleret, apud Hovedenum ad ann. 1182 :
Cum Walterus serviens domini Eustacii abbatis de Flaii dormiret nocte quadam, audivit vocem de cœlo semel, secundo, et tertio dicentem sibi, Vade et dic Henrico Regi Angliæ, In nomine Christi Perdele, Endele ; et dic ei, quod ita faciat, et nisi fecerit, filii ejus et ipse morte morientur..... Tempus vero in quo hæc visio contigerat, erat tunc quando Publicani comburebantur in pluribus locis per regnum Franciæ, quod Rex nullo modo fieri permisit in terra sua, licet ibi essent perplurimi.
Forte a voce composita Anglo-Sax. ert, et deele, dividere. Vide Divisio 1. Forte Perdele, en dele !