« »
 
[]« Perdiceta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 268b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERDICETA
PERDICETA, Perticheta, Machina jaculatoria. Historia MS. Excidii Acconis ann. 1191 :
Secum ducens machinarum multitudinem fundibularium, sicut sunt petrariæ, biblietæ, Perdicetæ, et mangonelli.
Perdissetæ, edidit Martenius tom. 5. Ampliss. Collect. col. 769. Sanutus lib. 2. part. 4. cap. 6 :
In prora vero cujuslibet galearum fieri possent aliqua bellica instrumenta, ut consulerent exercitati in talibus et docti, Pertichetas sive furcatas a puppe usque ad proram circa latera cujuslibet ordinando, juxta id quod fieri consuevit. Similiter balistariæ a capite bancorum in tanto numero, quantus necessarius et utilis videretur. Quæ quidem castra, Pertichetæ, balistariæ, et bellica instrumenta sic debent fore ingeniis ordinatæ, quod possent removeri et erigi secundum quod fuerit opportunum.
Italis Pertighette, est parva pertica : et machina ista furcæ etiam speciem retulit, cum perticheta sive furcata dicatur Sanuto. Sed cujusmodi illa fuerit, mihi incertum, nisi ea fuerit, quam Perdriau, seu Perdicem vocat Will. Guiart sub ann. 1304 :
Prés du Roy devant sa banniere
Metent François trois Perdriaus,
Getans pierres aus enviaus
Entre Flamens grosses et males,
Joignant deus rot deus espringales,
Que garçons au tirer avancent.