« »
 
[]« Perdita » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 268c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERDITA
PERDITA, Jactura, decessio, Gall. Perte, déchet, Ital. Perdita. Computus ann. 1202. apud D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. ccvii :
Summa operum, tachiarum, et Perditarum, et donorum et munitionum Feritatis, etc.
Charta ann. 1208. apud Murator. delle Antic. Estensi pag. 387 :
Stando in eorum servicio omnibus suis expensis et Perditis per xv. dies,.... et transactis dictis xv. diebus, si Cremonenses voluerint expensas et dampna, et Perditas reficere rerum, etc.
Chron. Parmense ad ann. 1308. apud Murator. tom. 9. col. 874 :
In dicto exercitu remanserunt omnia manghana Communis, tendæ et pavilioni Communis,... In summa dici non potest, quanta fuit Perdita.
Vide Perda.