« »
 
[]« Perdonare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 268c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERDONARE
PERDONARE, Concedere, donare, Accorder. Ritus unctionis Regum, ex Codice Ratoldi, apud Menardum :
A vobis Perdonari petimus, ut unicuique de nobis.... justitiam conservetis.
Adde Capitula Caroli Cal. tit. 1. cap. 3. tit. 14. cap. 3. tit. 34. cap. 3. tit. 43. cap. 4. Capit. Ludovici II. tit. 1. Capitulum Karlomanni Regis, Alcuinum Epist. 29. 86. Chartam Malgerii Archiepisc. Rotomag. apud Sammarthanos in Archiep. Rotom. n. 46. etc. Exstat in M. Pastorali Ecclesiæ Paris. Charta ann. 1350. in qua formula describitur sacramenti, quod Joannes Rex Franciæ præstitit in suo jucundo adventu Parisios Episcopo et Canonicis Ecclesiæ Paris. in vestibulo ejusdem his verbis conceptum : sic enim Episcopus Regem compellavit :
A vobis Perdonari petimus, ut unicuique de nobis, et Ecclesiis nobis commissis Canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservetis, et defensionem exhibeas, sicut Rex in suo regno debet unicuique Episcopo et Ecclesiæ sibi commissæ.
Qui Rex respondit :
Promitto [] vobis et perdono, quia unicuique de vobis et Ecclesiis vobis commissis Canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam servabo, et defensionem, quantum potero, adjuvante Domino, exhibebo, sicut Rex in suo regno unicuique Episcopo et Ecclesiæ sibi commissæ per rectum exhibere debet.
Hinc
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perdonationis Scriptura dicitur ejusmodi professio, qua Ludovicus II. Ecclesiæ jura et privilegia servaturum se Episcopis pollicetur, in Capitul. ejusdem tit. 1 :
Ad suprascriptam vero Episcoporum petitionem hæc quæ sequuntur Rex Hludouvicus professus est Episcopis, et istam perdonationis scripturam manu sua eis dedit in Compendio ii. Kalendas Decembris. Ego Hludouvicus, etc.
Perdonare, Concedere, condonare, indulgere, parcere : unde nostris Pardonner. Charta Pippini Regis apud Doubletum pag. 696 :
Propter hoc missus fuit ad causas, sed Fulradus Abbas, vel ipsa Congregatio S. Dionysii nos deprecati sunt pro eo, et suam illi vitam Perdonavimus in Dei amore et Domini Dionysii.
Synodus Metensis :
Volo vos precari, ut hoc mihi Perdonetis, ut inantea securus vobiscum loqui possimus.
Capitula Caroli Calvi tit. 26 :
Propter illius amorem et pro illius gratia, totum Perdono quod contra me misfecerunt.
Adde tit. 27. cap. 6. Synodum Pistensem cap. 2. Edictum Pistense cap. 21. etc. Florentius Wigorniensis ann. 1103 :
Perdonavit ter mille marcas argenti, quas rex sibi omni anno per conventionem debuit, i.
dimisit. Charta Florentii Comitis Hollandiæ, apud Joann. a Leydis lib. 16. cap. 3 :
Ab hac die præsenti Perdonamus, ac deinceps.... perdonatum esse volumus, ea conditione ut, etc.
Adde Chronicon Andreæ Danduli tom. 12. Murator. col. 491.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perdonare Membra, Vitam sonti indulgere. Eginhardus Epist. 18 :
Duo servi sancti Martini fugerunt ad limina beatorum Christi Martyrum pro eo quod frater eorum quemdam socium suum occidisset, rogantes ut eis liceat solvere illum weregeldum pro fratre suo, et ut ei membra Perdonentur.
Ubi codex MS. habet Prodonentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perdonare Debitum, Servitium, tributum, Condonare debitum, tributum remittere, a debitis servitiis eximere. Capitul. 4. Ludovici Pii ann. 819. cap. 2 :
Nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat per quam ipsum tributum sibi Perdonatum possit ostendere.
Charta Balduini Episcopi noviom. ann. 1049 :
Cupiens ipse absolvi ab omni cura seculari, petit servitium de nostro fetico sibi minui, cujus timens impedire devotioni, Perdono servitium in vita sua debitum nobis.
Chartular. S. Odilon. apud Baluz tom. 2. Hist. Arvern. pag. 29 :
Et in vineis quas ipsi monachi excolunt et operantur exacturas, vestituras etiam de omnibus terris.... quas ad præsens monachi tenent..... Perdonavit, reddidit.
Testam. Radulphi de Nevill ann. 1440. apud Madox Formul. Anglic. pag. 433 :
Tunc volo, quod de firmis tenencium meorum ubique de mea propria hæreditate, qui tenent de me annuatim xx. s. et infra, videlicet pro uno tantum termino ante obitum meum debito, nichil de eis inde levetur vel capiatur ; sed omnino est mea voluntas, ut inde singuli Perdonentur.
Perdonatio, Concessio, in Capitul. Caroli Cal. tit. 16. cap. 11. tit. 23. cap. 10. etc. Charta apud Lobinell. tom. 2. Histor. Britan. col. 249 :
Hanc vero Perdonationem annuerunt filii sui Goscelinus[] videlicet atque Paganus et omnes alii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perdonatio, Condonatio, remissio, Gallice Remise. Charta ann. 1452. apud Madox Formul. Anglic. pag. 333 :
Ac nullam acquietanciam, solucionem, Perdonacionem, relaxationem..... allegemus seu allegari faciamus.
Pardonare, Parcere, indulgere, Pardonner. Leges Adelstani Regis. Decret. Episc. et aliorum sapient. de Kancia, Thorp. pag. 91. :
Tertium est quod gratiant omnes misericorditer Hermerum
al. te karissimum
dominum suum de dono quod forisfactis hominibus concessisti, hoc est quod Pardonatur omnibus forisfactura, etc
. Charta ann. 1174. apud Rymer. tom. 1. pag. 37 :
Et Rex filius ejus similiter Pardonavit omnibus tam clericis quam laïcis.
Tabular. Gemetic. tom. 1. pag. 39 :
La haulte justice a esté baillée par le Roy nostre Sire, à quy Dieu Pardoint, à Monsr. le Comte d'Alençon.
Pardonna. Charta de his quæ inquirere debent Barones errantes, seu Justitiarii itinerantes :
Et inquiratur de auxilio ad maritandam filiam Regis quod inde exierit de singulis hundredis, et de singulis villatis, et de singulis hominibus, sive in redditis, sive in Pardonis, et cui illud traditum et liberatum fuerit.
Ubi Pardona, idem valet quod Misericordia, seu mulcta judiciaria. Vide in hac voce.