![[]](img/image.png)
PERENNITUDO, Diuturnitas. Rolandinus Patavinus lib. 11. cap. 16. apud Murator. tom. 8. col.
339 :
Reversi sint omnes alacres et ditati : præter quod zaffonum præda forensibus injuste concessa, rumorem movit in populo, et inolevit fere seditio Perennitudinis et damnosa, quæ tandem sopita fuit studio et peritia sapientum.Non male alii Codd. MSS. : Pœnitudinis.