« »
 
[]« Perhennare » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 274b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERHENNARE
PERHENNARE, ut Perennare. Vide in hac voce. Charta Alberti Magdeburg. Archiep. ann. 1231. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 28 :
Et ut hæc nostra ordinatio Perhennetur super ea presentem paginem scriptam appensione nostri sigilli fecimus corroborari.
Charta ann. 1244. Hist. Mediani Monast. pag. 317 :
Solemus eas (res) vivacis linguæ testimonio et scripturæ memoria Perhennare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perhennire, Eadem notione. Charta ann. 1347. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 509 :
Evanescunt de medio, si non Perhenniantur cum firmatione scripturarum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perhenniter, Perenne, perpetuo. Charta Erici Magdeburg. Archiep. ann. 1291. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MS. pag. 38 :
Ut autem hæc nostra donatio grata, rata et inconvulsa Perhenniter perseveret, etc.
Vita MS. S. Winwaloei fol. 17 :
Hortus Salomonis conclusus et signatus, atque omnium Perhenniter plenus pomorum.
Ubi Perhenniter per annum sonare videtur. []