![[]](img/image.png)
PERIERGIA, vox Græca, Solertia, sedulitas. Abbo de Obsid. Lutetiæ a Normannis apud
Duchesnium pag. 36 :
Qui tamen Periergia, quæso, industriaque legentis debitæ virtuti restituantur.Fridegodus in Vita S. Wilfridi sæc. 3. Bened. part. 1. pag. 195 :
Testis adest hujus sanctæ Periergia sedis,Hæc quia non sprevi, nam nec spernenda putavi.