« Peripsema » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 276b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERIPSEMA
PERIPSEMA. Glossæ MSS. :
Peripsema, limatura metalli, et purgamenta pomi, et quisquiliæ domus, et rasura cujusque rei.Res vilis et abjecta, apud S. Paulum. Liber Epistolarum S. Bonifacii Arch. Mogunt. Epist. 74 :
Hæc xeniola direximus tuo cultui... caligas, et Peripsemata, orarium et coculam, et gemmam brevem.Ubi Peripsemata videntur Grævio recensenda esse inter pedum tegumenta, quod caligis jungantur. f. leg. Peripetasmata, Aulæa.
Peripsema, fem. gen. Liber Sacramentor. Gregorii M. :
Si a me omnium Sacerdotum Peripsema sacrificium offeratur ; pollutæ conscientiæ crimen augetur.Vel indeclinabile. Odilon. vita Adalheidæ apud Pertz. Script. tom. 4. pag. 637 :
Domno Andreæ.... frater Odilo, Cluniensium pauperum cunctorum Peripsema, etc.
Peripsima,
Media planta pedis. Gloss. Isid.
P. , 1766.
◊ Glossar. Gall. Lat. ex
Cod. reg. 7684 : Peripsima, purgement de froument, c'est assavoir la paille.
Peripsima, Sordes, immunditiæ. Bernardus Mon. in Consuetud. Cluniac. MSS. cap. 48 :
In sabbato autem post Nonam, vel post Vesperas, totam coquinam bene cum scopis emundant, adunantes ante ostium ipsius coquinæ totum pulverem ac Peripsima, unde in crastina, dum Missa matutina cantatur, custos vini faciet auferri.