![[]](img/image.png)
PERISTERIUM, Ciborium, in cujus cavo appensa erat columba, ex qua pendebat pyxis, sacram
Eucharistiam continens. Testamentum Perpetui Episcopi, quo legat
Amalario Presbytero casulam unam communem de serico, item Peristerium et columbam argenteam ad Repositorium. Hinc emendandus, ni fallor, Rainerus de Translat. reliquiarum SS. Eutychetis et Acutii :
Cujus claustri prominens pulchritudine decenti fastigium, columnis ambitum purpureis sculptarum vario schemate figurarum insignitum, argenteum bajulat, quod vulgo ciborium dicitur, nitens Peristerium, sub cujus umbraculo altare similiter statuit, argenteis undique redimitum tabellis, etc.Editio præfert Pyrasterium.
P. , 1766.
◊ Apud Rainerum edit.
Ughelli Pyrasterium, typothetæ mendum esse censent ![[]](img/image.png)