« Perlucrum » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 277b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERLUCRUM
PERLUCRUM, Altera judicialis mulcta, quæ, priore non persoluta, imponitur, assignaturque ad
quoslibet damnati redditus. Stat. ann. 1505. inter Leg. Polon. tom. 1. pag. 306 :
Statuimus, quod capitanei districtuum tenentur et debent exequi omnia Perlucra contra omnes sui districtus subditos.Eædem ex Collectione Prilusii pag. 243 :
Capitaneus..... cum parte victore rem judicatam seu Perlucra in scripto sibi repræsentata..... ad bona partis jure convictæ diriget, et præsertim ad talia bona super quibus Perlucra censentur esse jure obtenta.Et pag. 244 :
Tam in Perlucris, quam in vadio intromissionem dando, juxta continentiam vadii et Perlucrorum.Rursum pag. 247 :
Si in lucro condemnatus, rei judicatæ non curat satisfacere, tunc concitatur ad satisfactionem Perlucris et pœnis.