« 1 pero » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 278c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERO1
1. PERO, Saccus coriaceus. Acta S. Thyrsi Mart. cap. 7 :
Ipsius autem Peronis fortioribus ligaturis constringite fauces.Jusserat nempe Præses S. Thyrsum sacco Inclusum in mare demergi. Occurrit ibi non semel. Utitur etiam Plinius lib. 36. cap. 14. pro sacco, ut et Hieron. Quæstione in Genesim. Vita S. Romani Archiep. Rotomag. metrice scripta apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1662 :
Vis angit boreæ, tetra premor anxia nocte,Si saltem trita, si cum Perone lucernaTexeris hanc nudam, etc.
P. , 1766.
◊ Castigat. in utrumque
Glossar. ex Cod. Germ. : Pero, ὠμοϐυρσινοινον. Gloss. Gr. Lat. ὠμοϐύρσινον, Pera de corio.
Perones, Latinis, dicuntur calcei, qui tibiatim calceabantur. Gloss. Isid. :
Pero, Calciamenta pilosa. Gloss. MS. Sangerm. num. 501 :
Perones, Rustica calciamenta. Vide Culpones. Carolo de Aquino in Lex. milit. dicitur a Pera, sacculi genere ; quod sit laxius calceamentum ad peræ similitudinem. De iis Virgilius, 7. Æneid. Juvenal. Sat. 4. etc. Vide Savaronem ad Sidon. lib. 4. Epist. 20. Bened. Balduinum nostratem in Calceo antiquo cap. 17. Salmasium ad Tertull. de Pallio cap. 5. et alios. De Peronibus Scoticis, sic Hector Boethius lib. 14. Hist. Scotor. pag. 308 :
Postea Peronum decem millia sparsim per exercitum projectorum(inventa.)Calceamenti autem id genus est hirsutum, ex corio crudo confectum, quo Scoti veteri Romanorum more in expeditionibus atque venatibus, quod ad cursum celeriorem nihil præstaret impedimenti, uti consuevere.