« »
 
[]« Perportare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 280a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERPORTARE
PERPORTARE. Chartæ Parensales form. 24 :
Precamur vos de illis homunciunculis, qui in vestro ministerio commanent, vel de nostris causis invicem nostrum bonum certamen exinde mittatis, sicut nos de vestra caritate bene confidimus, ut sic exinde Perportare faciatis, usque nos insimul conjungimus.
Judicatum sub Carolo M. apud Sammarthanos in Episcopis Massiliens. :
Sed contra Episcopum ipsum, vel ipsas cartas aliquis sic rebellabat, quod per annositatem, seu per legem tricenariam in tempore pacis ad ipsum beneficium sui senioris, aut ad partes Domni Caroli Regis Perportare voluerunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Quid sibi velit vox Perportare ex allatis vix expiscari licet : paulo clariora sunt quæ subjicimus. Notitia guirpitionis ann. 968. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 323 :
Tunc Comes præfatus et judex Berengarius judicaverunt ut Episcopus Perportare fecisset ad servos S. Victoris, hoc sunt homines, Letus, Avustus, etc. ibi fuerunt adepti qui volunt jurare et Perportare, ipsas vineas et ipsos campos, quod melius eis succederet ex parte S. Victoris, quam ipsi homines ad tenendum propter causam alodis, quod [] etiam Episcopus paratus fuit.
Vetus Charta apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 735 :
Fecerunt judicium rectum et Perportavit terram Marchaanda filia Peofiz, sicut justum erat, audientibus et videntibus istis testibus idoneis, etc.
Ex his Perportare idem significare videtur quod Guerpire, rem possessam dimittere, quo etiam sensu Galli dicimus Se deporter, eo fortean tantum discrimine, quod Perportare sit rem abjicere post latam judicum sententiam. Confer Proportatio.