« »
 
[]« Perquirere » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 281a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERQUIRERE
PERQUIRERE, Acquirere, Purchasser, forensibus Anglis, Perquisitum, et perquisitio, acquisitum, acquisitio, ut auctor est Cowellus, quem consule.
P. Carpentier, 1766.
Charta Henr. II. reg. Angl. pro Libert. Norman. ex Reg. S. Justi in Cam. Comput. Paris. fol. 36. r°. col. 2 :
Ita scilicet quod quilibet libertates suas habeat, quas habuit et habere consuevit tempore Henrici regis avi nostri, vel quæ postea Perquisivit.
Ibid. fol. v°. col. 1 :
Concessimus etiam pro eisdem nobis et hæredibus nostris, quod nec nos nec hæredes nostri aliquid Perquiremus, per quod libertates istæ infringantur vel infirmentur. Et si ab aliquo aliquis contra hoc Perquisitum fuerit, nichil valeat et pro nullo habeatur.
Male Proquirere apud Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 6. et 7. Vide mox Perquisitio.
Perquisitum, Acquisitum, possessiones ære proprio emptæ, Gallis Acquest. Fleta lib. 1. cap. 11. § 1 :
Quædam tenentur in capite de Corona, quædam vero de Rege per escaetam, vel per Perquisitum.
Vide Quæstus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perquisita Curiarum, Acquisita et addita curiis seu prædiis rusticis ; est enim curia, prædium rusticum, possessio, curtis. Vide Curia 5. Charta ann. 1380. apud Madox Formul. Anglic. pag. 65 :
Cum Radulphus de Bassett... nuper concessit et ad firmam dimisit...... manerium de Chacombe in Comitatu Northamptoniæ, cum omnibus suis pertinentiis, simul cum terris, tenementis, redditibus, serviciis, pratis, pasturis et Perquisitis curiarum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Perquirere Dominum, Alicujus vassallum se profiteri. Charta W. de Dampetra ann. 1223. in Chartul. Campan. ex Cam. Comput. Paris. fol. 286. v°. col. 1 :
Et sciendum quod amici mei supradicti non procurabunt nec Perquirent contra illud auxilium, quod dom. comiti promiserunt, aliquem vel aliquos dominos, præter illos, quos modo habent ante comitem, vel habituri sunt.
Hinc Porquir saudoyers, Milites stipendiis acquirere, in Poem. Rob. Diaboli MS. :
Assemble grant chevalerie,
Et sergens et arbalestriers,
Tant a Porquis de saudoyers,
Que la terre gaste et essille.