« 1 perreia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 281b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERREIA1
1. PERREIA, Perteria, Porreta, Preya. Sic varie effertur hæc vox, qua, nisi fallor,
significatur locus, ubi Carnotenses mercatores congregabantur, de iis quæ ad mercaturam
spectabant, disceptaturi : ubi etiam merces ponderabantur ad pondus Comitis, cui ob id
tributum aliquod exsolvebant. Quod in prato Comitis esset, Perreia
et Preya dictus : interdum vero Perteria Porreta, quod prope civitatis
portam exstaret. Hoc tamen non affirmando dictum velim. Charta Theobaldi Comit. Blesensis
ann. 1213. ex Schedis Cl. V. Lancelot, cujus inscriptio sic concipitur :
Ordonnance et tencrist de la chartre de la Perrée aux marchands qui marchandent en la Perrée de Chartres. Statui quod omnes mercatores tam de Carnoto, quam de universis regionibus, qui apud Carnotum aignelinos vendunt, ponderabunt illos eque et juste,..... et quia male gestum erat ab antiquo, tam de ponderatione hospitis Porretæ, quam de aliis interpressionibus, districte prohibeo ne supradicto hospiti liceat aliquam Perrarum agnelinorum ponderare, nisi ex grato et voluntate venditoris. Unus autem quisque emptor et venditor dabit michi unum denarium, sicut antea solet esse, de unaquaque Perrata.Necrolog. Eccles. Carnot. 13. sæc. :
x. Cal. Maii, obiit Theobaldus Blesensis et Clarimontis comes illustris, qui dedit Ecclesiæ B. Mariæ Carnotensis vii. lib. et x. sol. annis singulis ad festum S. Remigii capiendos in redditu quam habet in Perreia Carnotensi, ab illo videlicet qui perreiam prædictam tenebit, reddendos.Charta fundationis ejusdem Anniversarii ann. 1218. ubi de prædictis vii. lib. x. sol. habet, in Perteria mea de Carnoto. In Computo ann. 1380 :
Super Preya Comitisin aliis :
Super Perreia Comitis. Charta ann. 1406 :
Item et n'a gueres avoitPetra pondus quo lanæ ponderabantur. Vide in hac voce.(le Comte)un poids qu'on appelloit la Portiere, que tenoit un és fauxbourgs de porte Guillaume, où se pesoient les aignelins pour la marchandise de la riviere.
P. , 1766.
◊ Corruptas esse aut male
lectas fuisse voces, quæ voci Perreia quasi synonimæ hic allegantur, non una
ratione ductus existimo. Et pro quidem ex nota abbreviationis haud satis attente inspecta
aut perperam intellecta, facillimum fuit Perteria, Porreta, Preya formare, pro
Perreria, Perreia et Perreya. Alterum argumentum suppeditat vox Gallica
Perrée, qua Perreia redditur ; quod rursum firmat alia, Perroy
scilicet vel Perrail, eodem sensu accipienda. Lit. remiss. ann. 1425. in Reg. 173.
Chartoph. reg. ch. 246 : Les supplians convoyerent icellui Raoul sur le Perroy de la mer, etc. Sur le Perrail de la mer,in alia ibid. aliæ ann. 1455. in Reg. 187. ch. 93 :
Le suppliant garni d'une arbalestre de bois... s'en ala avec les autres sur la greve et Perroy de la mer.Unde quid Perreia significet apud Carnotenses facile expiscari licet, littus nempe seu ripam fluvii Auturæ, ubi mercatores negotiabantur et quidquid ad negotium necesse erat, reperiebatur ; unde etiam jura sua percipiebat comes. Nihil ergo sunt conjecturæ circa vocis etymon supra propositæ. Sententiam denique nostram probat Charta Isabel. comit. Carnot. ann. 1248. ex Chartul. S. Carauni :
Concessi in puram eleemosinam quadraginta solidos Carnotenses, cum aliis beneficiis, jamdiu est, a me collatis ecclesiæ beati Carauni Carnotensis, capiendos et habendos in Perreia mea de Carnoto ad festum B. Remigii annuatim. Perreiavero dictum sabulum maris videtur, quod multi in eo sint calculi.