« 1 pertica » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 287a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PERTICA1
1. PERTICA, Pertica regio, Agrimensoribus, est territorium in quatuor partes divisum
et comprehensum limitibus maximis Decumano et Cardine : totum territorium coloniæ divisum
et assignatum. Frontinus :
Solum autem quodcunque coloniæ est assignatum, id universum Pertica appellatur.Aggenus :
Pertica quatuor regionibus æqualiter divisa.Vide Gromaticos.
Pertica, Certus agri modus, decem pedibus constans, quæ ideo Pertica decempeda
dicitur apud veterem Agrimensorem pag. 330. duobusque passibus constare :
Alii autem voluerunt, subdit ille, ut pertica 48. palmorum esset, quæ pertica ad manus 12. pedes habet : quod per extensionem brachiorum verius esse probatur.Isidorus lib. 15. cap. 15 :
Pertica passus duos,Glossæ Lat. Gr. MSS. :(habet)id est decem pedes.
Pertica, Κανών, ϰόντος. Vide Salmasium ad Solinum pag. 684.
Pertica 10. pedum longitudinis apud Anglos olim perinde fuit. Vide Monasticum
Anglic. tom. 1. pag. 313. Habuerunt etiam perticam 18. pedum, ut est in eodem
Monastico tom. 2. pag. 157. 158. 159. et perticam 15. pedum, ibid. pag. 157. et
perticam 20. pedum, ibid. pag. 204. 273. tom. 3. pag. 15. 16. Placit. Trinit. ann. 29. Edw. I. reg.
Angl. apud Ebor. rot. 34. in Placit. Abbrev. pag. 245 :
In villa de Wartre longitudo Perticæ Regis continet decem et octo pedes hominis.
P. , 1766.
Pertica 10. palmorum, Charta ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 643 :
Item quod dicta arpenta perticentur ad mensuram, ad quam dicta villa de Pampilona fuit in fundatione dictæ villæ perticata ; quæ Pertica continet decem palmos ad mensuram Ruthenensem, et arpentum continet triginta duas perticas in latitudine et in longitudine sexaginta quatuor.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica 7. pedum, 7. unciarum, et 8. lin. totidem quippe valent 10. palmi ex quibus
constare perticam dicitur in Sententia arbitrali ann. 1292. pro Abbate Gimontensi in
Occitania : Perticus cum quo mensurantur arpenta et terræ, vineæ et alii honores, habeat in perpetuum et habere debeat decem palmos bonos et largos de longo ut hactenus habere convenit.
P. , 1766.
Pertica 9. pedum et semis. Charta ann. 1027. in Chartul. S. Joan. Angeriac. fol.
109. v°. : Ipsa area octo habet perticas in longum et septem in latum ad Perticam novem pedes manuales et semis.
P. , 1766.
Pertica 12. pedum, in Charta ann. 1010. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad
Hist. Sicul. Bonincont. part. 2. pag. 323 : Et est mensurata ad Perticas legitimas de pedis duodecim.
P. , 1766.
Pertica 12. pedum et semis, in Charta Caroli C. ex Chartul. Brivat. : Ipsa Pertica habet pedes xij. et dimidium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica 15. pedum, in Charta Gunfindi Abbat. S. Sulpitii Bituric. ex Tabul. ejusdem
Monast. : Ipsa Pertica unde mensuratum fuit, habet pedes xv.
Pertica 16. pedum. Vide in Quarentena.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica 20. pedum. Charta ann. 1239. in Tabul. Meld. : Vendidit P. Dei gratia Meldensi Episcopo sexaginta arpenta nemoris sita in Medonto juxta essarta ipsius Episcopi ad Perticam xx. pedum.Chart. Longob. ann. 738. in Brunett. Cod. Dipl. Tusc. tom. 1. pag. 494 :
Quod est totus in circus Perticas 30. et ipsa Pertica abente in se per una, pedi 20. ad pede manichisi, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica 21. pedum, Charta S. Gerardi ann. 971. inter Probat. Hist. Tullens. pag.
lxv : Quæ Pertica continuit numerum pedum viginti et unum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica 22. pedum, in Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 716 : Viginti acras terræ mensuratas ad Perticam viginti duorum pedum.
P. , 1766.
Pertica 22. pedum, Adde Chartam Theob. Comit. in Chartul. Campan. ann. 1223. fol.
298. r°. : Unumquodque arpentum ad Perticam xxij. pedum, pro quinquaginta solidis.
P. , 1766.
Pertica 24. solearum. Reg. Cam. Comput. Paris. sign. Noster fol. 340. r°. :
xxiiij. soleæ pedis faciunt Perticam : xl. perticæ faciunt virgatam : iiij. virgatæ faciunt acram. Pertica terræ facit xxiiij. passus seu soleas pedis : xl. perticæ terræ faciunt virgatam : duæ virgatæ faciunt arpentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica 25. pedum. Charta Ricardi Reg. Angl. tom. 4. Hist. Harcur. pag. 1414 :
Fundavimus.... viginti carrucatas terræ, scilicet unicuique currucatæ sexaginta acras terræ ad Perticam nostram, videlicet viginti quinque pedum.
Pertica 27. pedum. Tabular. Dervense :
Centum perticas in longitudine, totidem in latitudine. Dimensionem autem Perticæ ipsius ad mensuram pedum 27. protendere volui.
P. , 1766.
Pertica 12. ulnarum et 12. pollicum. Chartul. S. Joann. Angeriac. fol. 155. r°. :
Ego Francha femina(dono)medietatem unius operis de vinea, habentem perticas decem de longe et de fronte quinque ; et Pertica habet ulnas xij. et pollices xij.
Pertica 12. pedum, quæ dicitur Luitprandi, et
pertica legitima de pedes duodecim ad extensis brachiis mensurata, vel
ad extensionem brachii, in Chartis Longobardicis apud Ughell. tom. 3. Italiæ sacræ pag. 289. tom. 5. pag. 659. tom. 7. pag. 1442. et tom. 9. pag. 121. Chronicon Novalicense cap. 1. de Luitprando Rege Longobardorum :
Qui tantæ longitudinis fertur pedes habuisse, ut ad cubitum humanum metirentur. Horum vero pedum mensura pro consuetudine inter Longobardos tenetur in metiendis arvis usque in præsentem diem, ita ut pedes ejus in Pertica fune duodecim fiat tabula.Statuta Mediolanensia part. 2. cap. 350 :
Mensura pedis Liprandi sit et esse intelligitur de unciis novem ad brachium lignaminis.Vide Tristanum Calchum lib. 4. Histor. Mediolan. ubi de Luithprando.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Observat
Mabillonius Itin. Ital. pag. 177. post Benvenutum, nostra etiam hac tempestate hujus pedis
mensuram ad agros dimetiendos usui esse in tota Insubria, licet in Tuscia
sit abrogata, eamque corrupto vocabulo Aliprandi pedem apud Mediolanenses
appellari, quem in uncias xii. partiuntur. Denique Pes Luitprandi ad nostrum
morem compositus, Parisiensem pedem regium continet, et insuper ipsius pedis trientem.
Vide in Pes.Perticæ Arpennales, agripennales, quibus agri arpennis, seu agripennis constat.
S. Bernardus Epist. 426 :
Haia non extendetur in latum ultra quadraginta Perticas arpennales.Chronicon Besuense pag. 511 :
Habet vero ipsa terra Perticas arpennales in longo 43. et pedales 10. et in lato de uno capite superiore perticas 9. et pedes 4.Occurrit præterea pag. 512. Perticæ agripennales, pag. 525. et in Charta Warnerii Sombernensis apud Petrum Chiffletium in S. Bernardo pag. 519. in aliis denique apud Perardum in Burgundicis pag. 13. 14. 17. 18.
P. , 1766.
Pertica Accinga, Eadem quæ Arpennalis. Charta ann. 837. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ.
col. 247 : Locum.... adeptus est... sub mensura videlicet Perticarum accingarum in longitudine quingentarum, in latitudine ducentarum viginti.Vide supra Accinga et Andecinga.
Pertica Agripedalis, in Tabul. S. Stephani Divion. apud Perardum pag. 48. 56. Vetus Charta in Vita S.
Domitiani :
Et habet in longitudine cum colle et silva supra viam, secundum virilem manum, Perticas agripedales centum duodecim, in latitudine et parte meridiana, cum sarpoHinc liquet, quid sit(f. carpo i. palmo)Perticas agripedales septuaginta duas ac semissem.
Pertica Manualis. Charta Ludovici Imp. data Remis ann. 5. Imp. 4. Indict. :
In ipsis quoque finibus vel adjacentiis Geminiacum nuncupantem villam et circumquaque tantum in omni parte ipsius fossæ ordine quadrato perticas 30. quam Perticam manualem ad mensuram 30. pedum designavimus.Vide Agrimensores pag. 330.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Huc etiam
spectat Charta an. 3. Rodulfi Reg. in Tabular. S. Sulpitii Bituric. : Et habet mensura in circomcintum perticas xxiiii. et ipsa Pertica unde mensuratum fuit habet pedes vii. s.(f. septem et semis)ad manus hominum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Pertica de Cauda, Nomen est proprium cujusdam loci. Charta Henrici Comit. Barrens. tom. 4. Histor.
Harcur. pag. 1373 : Pro jamdicto usagio omnium gentium de Torciaco capienda ad Perticam de Cauda juxta nemus Drogonis, etc.
Pertica Jugialis. Charta ann. 893. apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 258 :
Est autem mensura ipsius terræ secundum hujus temporis Geometras, Perticas jugiales septem, et tabulas sedecim.Pertica, qua jugera agraria metimur. Vide Jugis.
Pertica terræ legalis, in Charta Childeberti Regis pro Ecclesia sancti Germani de Pratis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perticas Facere, Agrum ad tot Perticas colere. Codex MS. Irminonis Abb. Sangerman. fol. 2.
v° : Gautselmus colonus habet de terra arabili bun. xii. de vinea aripen. ii. de prato arip. iii. facit inde Perticas vi. corvadas donat, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Particha, pro Pertica, pluries in Charta ann. 1121. apud Murator. delle Antic.
Estensi pag. 327. et in Statutis Montis Regal. fol. 229.Partica, pro Pertica. Cæsarius Nunbergensis
de Miracul. S. Erendrudis cap. 7 :
Particæ sive mensuræ. Charta ann. 1290. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 185 :
Sex arpenta, et quinque Particas terræ, etc.Occurrit ibi pluries.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Perticare, Ad perticam mensurare. Sententia arbitralis ann. 1292. inter Abbat. et
Consules Gimont. : Schedia dictarum terrarum et aliorum honorum non possint venire in commissum, quo usque fuerint Perticatæ et certa mensura tradita mensuranda.
Perticata, Modus agri perticam continens. Spelmanno, est terræ portio, quæ latitudine
perticam continet : longitudine vero per stadium integrum, quod Quarentenam dicunt,
distenditur, hoc est ad 40. perticas, alias Roda dicta. Continet ergo
Perticata terræ in integra superficie 40. perticas, i. quartam partem unius acræ,
quæ octogies perticam comprehendit, etc. Leges Burgorum Scoticorum cap. 119 :
Perticata terræ in Baronia debet mensurari per sex ulnas, quæ faciunt octodecim pedes mediocres, hoc est, neque de majoribus, neque de minoribus. Perticata terræ in burgo, continet viginti pedes.Adde Assisam Regis Davidis de Ponderibus et mensuris cap. 3. Vide præterea Ingulfum pag. 856. Monasticum Anglic. tom. 2. pag. 212. etc.
Perticatio, Terræ modus perticis dimensus. Vetus Charta in Vita S- Domitiani :
Vineam unam.... infra hunc terminum et Perticationem sub integritate vobis cedimus.Alia ex Tabulario S. Benigni, apud Perardum :
Infra istas terminationes, vel Perticationes, etc.Vide pag. 17. 18. 20.
Perticas, seu trabes, quibus ex ligno facta columba immineret ad sepulcra erigi
solitas a Longobardis, testatur Paulus Warnefridus lib. 5. de Gestis Langob. cap. 34 :
Ad Perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticæ, i. e. trabes erectæ steterant, quæ ad hanc causam juxta morem Langobardorum poni solebant : si quis enim in aliquam partem, aut in bello, aut quomodocumque exstinctus fuisset, consanguinei ejus inter sepulcra sua perticam figebant, in cujus summitate columbam ex ligno factam ponebant, quæ illuc versa esset, ubi illorum dilectus obisset ; scilicet ut sciri posset in quam partem is qui defunctus fuerat quiescerat.Laudes Papiæ apud Murator. tom. 11. col. 13 :
Fertur autem hanc Ecclesiam ideo dictam in Pertica, quia cum in ejus cœmeterio multi antiquitus sepelirentur Nobiles de longinquis partibus, faciebant supra sepulcra sua singulas Perticas, quibus discernerentur singula monimenta, plantari.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Recensetur
etiam Pertica inter ornamenta quibus altaria in solemnioribus festis decorari
solebant. Inventarium sacræ supellectilis Eccl. Mogunt. tom. 1. Rerum Mogunt. pag. 94 :
Nunc de ornatu et thesauro ecclesiæ, et primo de Pertica audiatis. Erat Pertica argentea, concava, deaurata, quæ tantum præcipuis festis, ut in Passione, Pentecoste, in Dedicatione Ecclesiæ, in festo patroni, gloriosi confessoris beati Martini, in Nativitate Salvatoris, ante altare dependebat. In qua vascula suspendebantur, quædam eburnea, quædam argentea, formarum diversarum, omnia reliquiis plena.