![[]](img/image.png)
PETIBILIS, de præstatione dicitur, quæ a dominis sub nomine petitionis exigitur, ad
discrimen aliarum servitutum quas ex jure et auctoritate exigebant a subditis. Acta
Murensis Monast. apud Eccardum de Origin. familiæ Hasburgo-Austr. col. 224 :
Ita omnia primitus fuerunt Petibilia, modo sunt potentibilia.Vide Petitio.