« Petilio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 296b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PETILIO
PETILIO, Petilium, Petilla. Voces ejusdem notionis quæ jaculorum seu sagittarum
speciem significare videntur. Petillarius, qui eas operatur. Charta Edwardi III.
Reg. Angl. ann. 1372. apud Rymerum tom. 6. pag. 749 :
Nec non duodecim arcubus, viginti quinque cornubus, et viginti et quatuor sagittis vocatis Brodarwes, quatuor duodenis Petiliorum, videlicet Boltes.Charta Richardi II. Regis Angl. ann. 1383. apud eumdem tom. 7. pag. 415 :
Unam garbam sagittarum largarum, unam garbam sagittarum parvarum, unam garbam parvorum Petilionum volatilium.... cum pannis, equis, sellis, arcubus, sagittis, Petilionibus, etc.Charta Edwardi IV. Reg. Angl. ann. 1474. apud eumdem tom. 11. pag. 838 :
Quod nullus Petillarius aliquod genus Petillarum, nisi solummodo sagittas vocatas Shefe Arowes, faciant quoque modo, et quod Petillarii illi sagittas, ac omnes et singuli artifices sive operarii arcuum, etc.