« 3 petraria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 297c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PETRARIA3
3. PETRARIA, λιτοϐόλος et λιτοϐόλον, Athenæo lib. 5. et Heroni in Belopœecis, etc. Evagrius lib. 5. cap.
10 :
Καὶ μάλιστα τοὺς ϰαταπέλτας ἐξ ὑπερδεξίων ῥιπτοῦντας οὕς Ὰιτοϐόλους ἡ συνήθεια ϰαλεῖ.Ugutio :
Tormentum, quod vulgo dicitur Petraria, vel mangonum.Gallis Perriere. Epist. Balduini Imper. CP. ann. 1204 : apud Miræum tom. 1. pag. 111 :
Nihilominus tamen inter quaslibet duas turres seu Petraria seu mangonellum erigitur.Willelm. Tyrius lib. 8. cap. 6 :
Machinas jaculatorias, quas mangana vel Petrarias vocant.Ita lib. 15. cap. 9. lib. 19. cap. 27. Paulus Warnefridus lib. 5. de Gest. Longob. cap. 8 :
Belli machina, quam Petrariam vocant.Anastasius in Gregorio IV. PP. :
Et desuper ad inimicos, si venerint, expugnandos, Petrarias nobili arte composuit.Guillelmus Apul. lib. de Gestis Normann. :
Et lib. 3 :.... turrim fabricat, quæ lignea murisProminet, ac juxta de quaque Petraria partePonit, et adjuncto muros quæ evertere possitDiversi generis tormento.
Vocem usurpant passim Scriptores, Annales Francor. Loiselliani et Bertiniani ann. 776. Historia Hieros. pag. 1154. Fulcherius Carnot. lib. 1. Histor. Hieros. cap. 4. 18. Willelm. Brito in Philippide pag. 110. 119. 170. 180. Jacobus de Vitriaco in Epist. de Captione Damiatæ pag. 1148. Radulphus de Diceto pag. 623. 661. Monachus Florentin. de Expugn. Accon. pag. 232. 233. Otto Morena in Histor. Rerum Laud. non uno loco, etc. Ex quibus emendare licet Vitam S. Joannis Episc. Tragur. pag. 5 :Et valido cum forte Ducis Petraria saxiIctu dimissi percussa fuisset ab alto.
Machinam, quæ vulgo T. Artæria dicitur, erexerunt.Legendum enim Petraria suadent sequentia. Vide Glossarium ad Vilharduinum, Lipsium lib. 3. Poliorcet. Dial. 3. Felicem Osium in Not. ad Morenam pag. 83. etc. MS. :
MS. :Si garnissiez si vos chasteaxDe Perieres, de mangoneax.
Et deux(portaus)en coste, et un derriereQui ne doute cop de Perriere....Dedens le chastel out PerrieresEt engins de maintes manieres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Petreria, Eadem notione. Breviar. Histor. Pisanæ ad annum 1171. apud Murator. tom. 6. col.
184 : Tertia autem die, quæ fuit quarto Cal. Decembris, ad castrum de Motrone iverunt cum manganis, gattis, castellis ligneis, et Petreriis, et illud in recinctu obsederunt.Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1218. apud eumdem tom. 8. col. 1088 :
Et illico ligna et trabes in fluvio submergi fecit, et ripam ipsius fluminis Petreriis et manganis et aliis machinis muravit et castris lignorum.
Petrorita, et Petorita, Idem quod Petraria. Joannes Monachus lib. 1. Histor.
Gaufr. D. Norman. :
Mandat in his exasperatus Consul Petroritas, fundibularias, mangonellos et arietes erigi.Occurrit ibi rursum. Gesta Consulum Andegav. cap. 11. num. 6 :
Arietibus et Petroritis Comes eos aggressus.Habetur etiam in gestis DD. Ambasiensium cap. 5. num. 25.
Peraria. Bromptonus ann. 1173 :
Perariis suis et aliis machinis bellicis paratis.Utitur alibi non semel.
Pererium. Charta Nunonis Sancii pro Pace seu treuga servanda ann. 1217. descripta in tom.
8. Spicilegii Acheriani :
Quod nullus expugnet aliquod castrum vel aliquam munitionem cum gussa, vel Pererio, vel manganello, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Petrariæ, Lapilli, gemmæ, Gall. Pierreries. Charta Edwardi III. Reg. Angl. ann.
1338. apud Rymer. tom. 5. pag. 49 : Unum calicem aureum cum diversis Petrariis in fundo.Infra :
Cum diversis scuchonibus et Petrariis.