![[]](img/image.png)
PETROLEUS, Ad petras pertinens. Oleum Petroleum, Quod inter petras seu rupes effluit.
Chron. Tegerns. apud Oefelium tom. 1. Script. rer. Boicar. pag. 631. col. 2 :
Ex opposito capellæ jam dictæ reperta est per fratres vena olei Petrolei, jam per xl. fere annos manans, quo liniti præsertim paralitici et contracti pristinæ sanitati sunt plures restituti.Vide Petroleia fons.