« »
 
[]« Pfalburgere » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 300c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PFALBURGERE
PFALBURGERE, Pfalburgerius, quasi Falsus burgensis, qui nimirum invito domino in aliarum civitatum cives se recipi curabat, atque in prioris domini terris residens iisdem juribus ac libertatibus gaudere volebat, quibus cives inter quos adscriptus fuerat. Charta Henrici Imper. ann. 1308. apud Ludov. Laguille Histor. Alsat. inter Probat. pag. 49 :
Non liceat uncquam de cætero alicujus civitatis, opidi sive burgi rectoribus, seu universitati cujuscunque exemptionis.... aliquem vel aliquos de hominibus seu ministerialibus ipsius Argentinensis Ecclesiæ, vel etiam de opidorum, burgorum et villarum quarumlibet ad eandem Ecclesiam jure dominii vel quasi pertinentium incolis præsentibus et [] futuris, recipere in cives seu burgenses qui Pfalburgere vulgariter nuncupantur : decernentes ex nunc, quod receptio talium.... non valeat ipso jure.
Charta Caroli IV. Imper. ann. 1356. pag. 51 :
Est districte prohibitum, ne quis cives, homines et subditos ipsius Ecclesiæ in Pfalburgerios auderet suscipere.
Infra :
Cæterum quia nonnulli cives et subditi Principum, Baronum, et aliorum hominum.... jugum originariæ subjectionis quærentes abjicere, imo ausu temerario contempnentes, in aliarum civitatum cives recipi se procurant,... et nihilominus in priorum dominorum, quos tali fraude præsumpserunt vel præsumunt deserere, terris, civitatibus, opidis et villis corporaliter residentes, civitatum, ad quas hoc modo se transferunt, libertatibus gaudere, et ab eis defensari contendunt, qui in partibus Alamanniæ Pfalburger consueverunt vulgariter appellari.
Alia ejusdem Imper. ann. 1365. ibidem pag. 53 :
Nous permettons à toutes lesdites villes et à une chacune en particulier, qu'elles puissent et doivent avoir des Faux Bourgeois dits en Allemand Pfalbourguers, que nous leur aurions pris depuis quelques années, de sorte qu'elles doivent avoir lesdits Faux Bourgeois, etc.
Vide Mager. de Advocat. armata cap. 11. pag. 525. et cap. 16. pag. 684. Haltaus. Glossar. German. col. 1464. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 243. not. f. et 247. not. dd. Mittermaier. Princip. Jur. German. not. 12. et 13. et Imperatorum de Phalburgeris constitutiones apud Pertz. Leg. tom. 2.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phalburgere, Eadem notione, in Bulla aurea Friderici II. Imper. ann. 1232. apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 516 :
Item cives, que Phabulgere dicuntur, penitus ejiciantur.
P. Carpentier, 1766.
Phalburgensis, Idem qui Pfalburgere. Charta Henr. VII. reg. Rom. ann. 1231. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab Hontheim pag. 708. col. 2 :
Item cives, qui Phalburgenses dicuntur, penitus deponantur.