« Phalarica » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 302a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHALARICA
PHALARICA, Falarica. Gloss. Græc. Lat. :
Χειροϐαλίστρα. Falarica. Gloss. Latin. MS. Reg. :
Falarica, Lancea magna, telum mulieris, quia forte mulieris est eminus pugnare. Servius ad 9. Æneid. et ex eo Isidorus lib. 18. cap. 7 :
Falarica est telum ingens, torno factum, habens ferrum cubitale, et rotunditatem de plumbo in modum sphæræ in ipsa summitate.... Hoc autem telo pugnatur de turribus, quas Palas dici manifestum est.... A Phalis igitur dicta est Phalarica, sicut a muro muralis.Addunt Ugutio et Joannes de Janua :
Et quia hoc telum tormento mittitur, inde est, quod quandoque ponitur pro tormento, quod vulgo dicitur Petraria, vel Manganum.Priori notione, præter classicos scriptores, utuntur Fortunatus lib. 3. de Vita S. Martini, Gregorius Turon. lib. 9. cap. 35. Abbo, et alii. Posteriori vero, seu pro machina jaculatoria, Guibertus lib. 3. Histor. Hierosol. cap. 5 :
Cœpere pro muris urbem undequaque pervadere, et machinas instruere, phalas erigere, instaurare Phalaricas, murorum ac turium gyros frequentibus per ambitum pulsare balistis.Et lib. 6. cap. 23 :
Ad jaciendos lapides Phalaricarum nostros apparare instrumenta commonuit.Auctor Historiæ Hierosolymitanæ pag. 1154 :
Erat crux quædam lapidea, quam...... supra murum erexerant : hanc ictu Phalaricæ gens sæva diruit.Guibert. lib. 3. de Vita sua cap. 18 :
Aledrannus quidam talium peritissimus duas, quas instituerat, Phalaricas opponit, et quater vicenas pene mulieres, ad saxa quæ imposuerat, intorquenda disponit.Fulco lib. 5. Viæ Hierosolymitanæ :
Vide Lexicon Martinii v. Falarica.Fiunt balistæ, plumbata, Phalarica, talpæ.