« »
 
[]« Phaleræ » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 302a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHALERAE
PHALERÆ, Ornatus mulierum. Vita B. Giraldi de Salis apud Stephanotium tom. 2. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. [] pag. 576 :
Vidit in mulieribus illis Deo et Angelis abominabile monstrum ; nam crinium suorum tortura et circumdatura more meretricio Phaleras et manticas prætendebat posterius.
Hinc eadem vox usurpata sæpius ab Ecclesiasticis Scriptoribus ut futiles sæculi ornatus significarent. Vide Faleræ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phaleramentum, Eadem notione. Vita S. Eustasii Abbat. Luxoviens. tom. 3. Martii pag. 788 :
Et illum dignum ac omnibus ecclesiasticis Phaleramentis decoratum esse diceret.
Vita S. Leudini Hist. Tullens. pag. 264 :
Postpositas Phaleramenta mundi ad Dominum conversi sunt.
Adde Bern. Pezium tom. 1. Anecd. part. 1. col. 50. et Acta SS. tom. 1. Maii pag. 276. Vide Faleramentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phalerare, Phaleris ornare. S. Ambrosius in Lucam 2. 18 :
Plebem Dominus simplicem requirebat, quæ Phalerare audita et fucare nesciret.
Idem de Offic. 1. 12 :
Eloquentiæ Phalerandæ gratia. V.
Falerare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imphalerare, Eadem notione. Epist. Adami Abb. Persenniæ, apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 754 :
Non patitur mediocritas ut de exactionibus viduarum equorum stramenta Imphaleret ambitiosior apparatus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phalerator, Ornator. Acta S. Ansueri Mart. tom. 4. Julii pag. 103 :
O militantis ecclesiæ capitanei fortissimi, o triumphantis militiæ Phaleratores doctissimi, etc.