« »
 
[]« 1 phantasia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 302c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHANTASIA1
1. PHANTASIA, Fantasia, Phantasma, spectrum. Glossæ Gr. Lat. : Φαντασὶα, vana visio, imago, vanitas, visio. Papias : Phantasia, imago alicujus corporis visa, et cogitatio animo postea figurata, ut puta patris species, quam vidimus. Phantasma vero est, quam nunquam vidimus, species animo figurata, ut puta avi. Fantasma, visio vana. Ammian. lib. 14 :
Visa nocturna, quas Phantasias nos appellamus.
Consultatio Zacchæi et Apollonii lib. 1. cap. 9 :
Nec præstigiorum more Phantasiam pro homine monstrari.
Utitur et cap. 12. Chronicon Casauriense l. 4 :
Contra se vidit stantem Phantasiam, quasi de scelere perpetrato applaudentem. Ex ipsius igitur Fantasmatis apparitione, etc.
Gesta Hugonis Cenoman. Episc. apud Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 352 :
In domo Nicolai præpositi Fantasia, quod in libris Gentilium Faunus solet appellari, minus credentes, et in fide Christi modice catholicos, ut mulieres plerasque, et simplicis ætatis pueros, noctibus jugiter exterrebat.
Ita non semel usurpat Gervasius Tilleberiensis decis. 3. de Otiis Imperial. ac præsertim cap. 95. Adde Claudianum Mamertum lib. 1. de Statu animæ cap. 22. S. Eulogium lib. 3. Memor. cap. 10. Bedam in Vita S. Guthberti num. 28. Auctorem Vitæ S. Lupicini Abbatis Jurensis num. 6. Anastasium Biblioth. in Vita S. Demetrii Mart. pag. 78. Ordericum Vitalem lib. 2. pag. 387. Thietmar. lib. 8. cap. 8. Jacobum Gothofredum ad l. 5. C. Th. de Malefic. etc. S. Antiochus Homil. 84 :
Ἀφηγησάμενος αὐτοῖς τὰς φανέσας αὐτῷ διαϐολιϰὰς φαντασίας.
Passim apud Palladium in Historia Lausiaca cap. 20. 31. 44. 46. Phantasia inimici, seu Diaboli, apud Rabanum lib. 2. de Institut. Cleric. cap. 55. Vide Glossarium mediæ Græcit. in Φαντασία, et Martinii Lexicon. Grimm. Mythol. German. pag. 273.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phantasiari, Imaginari. Instrum. ann. 1048. apud Marten. tom. 7. Ampliss. Collect. col. 837 :
Aliqui Filium corpus induisse phantasticum Phantasiabantur, somniatores improbi.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Enfantement, pro Ensorcelement, maléfice, Fascinatio, incantatio, in Mirac. B. M. V. Mss. lib. 1 :
En la ville un Juis avoit,
Ki tant d'engieng et d'art savoit,
D'entreget et d'Enfantement,
De barat et d'encantement.
Unde Enfantomer et Enfantosmer, pro Incantare, fascinare. Fabul. tom. 2. pag. 182 :
Que vous estes Enfantomez
Par la rien que vous plus amez.
Guignevilla in Peregr. hum. gener. Ms. :
Qu'est che, dist-il, Enfantosmer
Vous me volez et enchanter.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Phantasiari, Cupere, appetere. Hist. brevis Ordinis Cartus. apud eumdem Marten. tom. 6. col. 212 :
Novitius quidam in Carthusia recens juvenis, dum aliquando Phantasiaretur de carnibus ; ecce diabolus ut quidam juvenculus portabat [] scutellam carnium optime præparatam dicens : comede, comede, quia optime sunt præparatæ et sapidæ.
Eadem notione Galli dicimus, Avoir fantaisie. Enfantosmer, pro Inescare, illicere, fascinare, utitur MS. :
A tort m'avez sitost de covenant faussé ;
Les pramesses le Roy vous ont Enfantosmé.