« »
 
[]« Phariseare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 303a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHARISEARE
PHARISEARE, Dividere, separare, ex Hebraico phares, divisio, et phariseus, divisus, separatus. Joan. de Janua :
Farisei a fares, quod est divisio, dicitur fariseus, i. divisus, et hinc quidam hæretici dicti sunt Farisei, qui divisi interpretantur, quia traditiones et observationes Legis, quas illi deuterosas vocant, justitia proferunt
justitiæ præferunt, etc. Philippus[] Galtherus lib. 4. Alexandreidos pag. 32 :
Consilio juvenum Pharizeat cisma perenne
Cum regno populum, lis est de divite regno, etc.
S. Hieronymus adversus Luciferianos cap. 8 :
Pharisæi a Judæis divisi propter quasdam observationes superfluas, nomen quoque a dissidio susceperunt.
Alanus de Insulis in Planctu naturæ :
Quæ (vestes) virgineo corpori tanta fuerant connexione conjunctæ, ut nulla exuitionis diæresis eas aliquando faceret virginali corpori Phariseas.
Nicolaus de Braia in Ludovico VIII. pag. 293 :
..... Obeunt alterno vulnere fratres,
Frater et a furtis fraternis se Phariseat.
Infra de Comite S. Pauli Avenionem subeunte pag. 315 :
Cumque Comes Regis a castris se Phariseum
Cerneret, et secum tam paucos, horret ut agna,
Quæ divisa suo grege sola relinquitur arvis.