« Pharus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 303b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHARUS
PHARUS, Pharum, Farus, Farum, Lucerna, sive Lychnuchus orbicularis et circularis
cum certo lucernarum aut candelarum numero, cujusmodi passim in templis nostris visuntur :
sic dictus, quod instar Phari sit, ejusque speciem referat. Papias :
Fara, vasa sunt luminatoria, quæ nos Retia dicimus diverso modo formata.Alibi :
Farum, instrumentum ad luminaria ordinanda, sicut etiam candelas.Anastasius Bibl. in S. Hilaro PP. :
Pharos cum Delphinis quæ pensant lib. 5.In Silvestro PP. :
Pharum ex auro purissimo, quod pendet sub fastigio cum Delphinis 50.In Hadriano pag. 109 :
Fecit et Pharum majorem in eadem B. Petri Ecclesia in typum crucis, qui pendet ante Presbyterium, habentem candelas mille trecentas et septuaginta.In Leone III :
Fecit..... Pharum ex argento purissimo cum lucerna et cereapto suo.Guidonis Discipl. Farfens. cap. 5 :
Sanctissimi dominici Paschæ die ante nocturnale obsequium accendantur omnes coronæ et Phari, et tria candelabra ante altare, et una post tergum ejus.Anonymus Poeta de Pontificib. Eboracensibus :
Adde Bedam de Rat. temp. cap. 24. Vitam S. Medardi ex Cod. Resbac. cap. 17. Vitam S. Gudilæ virg. num. 18. Histor. Translat. S. Sebast. n. 94. Ardonem in Vita S. Benedicti Abbat. Anianensis num. 37. edit. Mabillon. etc.Hoc altare Farum supra suspenderat altum.
Pharus, fœminino genere, quomodo
φάρος dicitur a Græcis turris Alexandrina. Statius :
Inscriptio phari in Ecclesia S. Willibaldi Eystetensi apud Gretzerum in Episcopis Eystet. cap. 12 :Lumina noctivaga tollit Pharos æmula lunæ.
Ita etiam usurpat Walafridus Strabo lib. de Mirac. S. Galli cap. 35.Præsul devotus Mengosus nomine dictusHanc Willibaldo Pharum construxerat almo.
◊ Ejusmodi autem Lychnuchorum variæ erant figuræ. Quidam enim
coronæ in speciem efformati erant. Leo Ost. l. 3. Chron. Casin. cap. 31 :
Fecit et Pharum, coronam scilicet maximam argenteam... cum 12. extrinsecus prominentibus turribus, sex et 30. lampadibus ex ea pendentibus. Phara coronatavocat idem Anastasius in S. Silvestro PP. :
Phara coronata 10. pensante singula libras octonas. Pharales coronas,in Sixto III. Vide in Corona.
◊ De Lychnuchis istis in Crucis vel in Retis figuram compositis,
pluribus egimus in Descriptione ædis Soph. num. 49. Quidam etiam Arborum speciem
præferebant, quomodo describuntur a Plinio lib. 34. cap. 3. ex quo docemur, habuisse
veteres
lychnuchos pensiles in delubris, aut arborum modo mala ferentium lucentes. Vide Arbor. Denique ita efficti erant, ut ab iis penderent canthari seu disci, in quibus erant vel candelæ, vel lucernæ. Hos Pharochantaros vocat Anastasius in S. Silvestro :
Coronam ex auro purissimo, qua est Pharus cantharus, etc.In Leone III :
Pharocantharos in Presbyterio numero 14. ex argento mundissimo. Phara canthara,in Sixto III. In Benedicto III :
Pharum cantharum argenteum sedentem in pedibus, a Saracenis olim ablatum, in quo ad decus ipsius Basilicæ in diebus festis atque dominicis lucernæ simul et cerei ponebantur, juxta lectorium, mirifico opere fecit ac renovavit.Vide Anastasium cum notis variorum edit. 1728. tom. 3. pag. 96.