« »
 
[]« 2 philippi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 304c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHILIPPI2
2. PHILIPPI. Ingulphus pag. 910 :
Et forte leuca dicitur a Leucon, quod in Scythica lingua interpretatur Philippus. Unde Magister in Isagogis suis O. M. l. 3. Et niveus Leucon dicit ibi, hunc Leucon fuisse Philippum Imperatorem, qui niveus descriptus est, quia Christianus, et Baptismo super nivem dealbatus. Et alio in loco ubi exponit illud, id est, Phœbum adamasse Leucothoën, dicit, Deum adamasse Christianitatem regni Franciæ, id est Philipporum, quum apud Francos nomen Philippi frequentissimum habetur, in tantum, ut Rex Henricus, qui modo regnat in Francia, filium suum primogenitum Philippum fecit appellari. Beatus enim Christi Apostolus Philippus, cum Scythis verbum Dei prædicasset, et plurimos eorum ad fidem Christi convertisset, rediens in Asiam, per Sicambros viam fecit, ac illis Christi nomen primus annuntiavit, de quibus exeuntes Franci, ut plures eorum Hierochronographi testantur, beatum Philippum Apostolum suum specialem Protodoctorem, et Neoapostolum adhuc tenent. Ex his omnibus colligitur, quod leuca dicitur a Leucon, id est mensura terræ Philippicæ, id est Philippi, vel Philipporum.
Atqui ante Henricum I. quo regnante vivebat Ingulfus, Philippi nomen in veteribus tabulis vix legitur : quomodo igitur Franci nostri crebra ista apud eos nomenclatura Philippi appellari potuere ?