« Philocompus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 305a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PHILOCOMPUS
PHILOCOMPUS, ex Græco φιλόϰομπος, Jactantiæ amator,
jactator. Suidas :
Φιλοϰομπῶν, μεγαλοῤῥημονῶν, ὁ ἑαυτον ὑψῶν.Gloss. Lat. MS. Reg. Cod. 1013 :
Philocompos, amator jactantiæ. Addit Ugutio,
qui vult, ut labor suus appareat propter vanam gloriam. Fridegodus in Vita Wilfridi cap. 23 :
.... Erwinus Philocompos.
Philocompia, Vana gloria, apud Ratherium Veronensem in Apologetico :
Afficit hæc ineptissima, imo pernulla Philocompiæ urbanitatis vestræ angustia.Sed vereor, ne legendum sit philocompicæ. Melius editum apud Acher. tom. 2. Spicil. pag. 225 :
Tanta, inquam, me afficit hæc eadem ineptissima, immo pernulla, Philocompiæ urbanitas vestræ, angustia, ut, etc.Wolphardus Presbyter lib. 1. Vitæ S. Walburg. in Præfat. :
Ne a lectore Philocompica noter infamia.Scholiastes Gregorii Nazianzeni in 1. in Julian. :
Κομψόν ἐστι τὸ εὐπρεπὲς ϰαὶ χαριέν· ϰόμπον δὲ τὸ μέγα.Est porro ϰόμπος, ut est apud Varinum, ἀλαζόνεια, ἡ διὰ τοῦ λόγου ἔπαρσις παρὰ τὸ ϰενὴν ὄπα ἔχειν, ὅ ἐστι φωνήν.