« »
 
[]« Pilax » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 322a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILAX
PILAX, in Gloss. Isid. Murilegus, cattus. Gloss. Lat. Gall. : Pillax, chat, qui prend souris. Joan. de Janua : Pilax, cattus murilegus, quod multis pilis abundet, vel quod ejus pilus est pretiosus : unde in vita B. Samsonis legitur, quod Celerarius fecit venenum, et probavit per Pilacem esse mortiferum. Vitæ S. Samsonis Episcopi Dolensis verba sunt lib. 1. cap. 16 :
Tillum quoddam fricans, dedit ei bibere, atque quatenus fieret probabile mortiferum, parum de eo prius Pilaci dedit. Pilax autem ut bibit, statim mortuus est.
Ubi perperam Pelax editum. Canones Hibern. lib. 51. cap. 8 :
Pilax, si quid mali fecerit nocte, non reddet dominus ejus : in die vero nocens, reddet.
Pœnitentiale MS. Thuanum :
Quod si casu quis immunda manu cibum tangit, vel si canis, vel Pilax, aut catus, vel mus, aut animal immundum sanguinem hominis edit, etc.
Vide Cumeanum Abbatem de Pœnitentiarum mensura cap. 7.