« »
 
[]« Pileari » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 322a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILEARI
PILEARI. Ulpianus in Collat. Legis Mosaicæ tit. 11 :
Qui in ludum damnantur, non utique consumuntur ; sed etiam Pileari et rudem accipere possunt, etc.
Id est pileo donari ; quod fuit liberationis, ac manumissionis insigne apud Romanos. Vide quæ de Pileo, libertatis symbolo, adnotarunt Cujacius lib. 3. Observat. cap. 23. Turneb. lib. 8. Adv. cap. 4. lib. 18. cap. 33. Bayfius de Re vestiaria, Alciatus Embl. 150. et ejus Scholiast. Carolus Paschalius lib. 4. de Coron. cap. 21. Theophilus Rainaudus in Tract. de Pileo, et Critici alii.