« »
 
[]« Pileati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 322a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PILEATI
PILEATI, apud Gothos dicti potissimum,
qui inter eos generosi extabant, ex quibus eis et Reges et Sacerdotes ordinabantur
, ut ait Jornandes de Rebus Geticis cap. 5. Idem cap. 11 :
Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentiores viros, quos Theologiam instruens, numina quædam et sacella venerari suasit, nomen illis Pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pileos alio nomine nuncupamus, litabant.
Adde Rodericum Toletan. lib. 1. de Rebus Hispan. cap. 15. Jornandi concinit Aurelius Victor Schotti in Trajano :
Primus, aut solus etiam vires Romanas trans Istrum propagavit, domitis in provinciam Dacorum Pileatis Sacisque nationibus, etc. Πιλοφόρους
vocat Xiphilinus e Dione, ut et Petrus Patricius in Excerptis de Legat. ubi de Dacis pag. 24 :
Δεϰέϐαλος πρὸς Τραιανὸν πρέσϐεις ἔπεμψε πιλοφόρους· οὗτοι γάρ εἰσι παρ᾽ αὐτοῖς τιμιώτεροι. Πρότερον γὰρ ϰομήτας ἔπεμπον εὐτελεστέρους παρ᾽ αὐτοῖς δοϰοῦντας εἶναι.
Ex quibus vulgus dumtaxat commatum fuisse colligitur, cui scilicet coma pro pileo erat. Idipsum denique observat de Getis Dio Chrysost. orat. 71. Atque eo quidem verbo usus videtur Paulinus in Carmine de [] Niceta Daciæ Episcopo, ad designandos præcipuos e Getis aut Dacis :
Et Geta currunt, et uterque Dacus,
Qui colit terræ medio, vel ille
Divitis multo bove Pileatus
  Accola ripæ.
Gualterus Tervann. in Vita S. Caroli Comitis Flandr. C. S. Willelmum Notum Regem Anglor. Pileati cognomine donatum fuisse ait : sed an quod Normannici Duces a veteribus istis Pileatis Gotis genus ducerent, an vero quod ille pileo caput operire soleret, mihi incertum. Joannes Magnus Pileatos et fyan appellatos antistites sacrorum apud Gotthos scribit, fortassis a pileo vel tiara, integumento capitis, quo usi sunt Sacerdotes. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 240. 271. et Mythol. German. pag. 60.