« 1 pinca » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 326a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PINCA1
1. PINCA, Subula. Petrus de Natalibus lib. 2. cap. 73 :
Felix Presbyter et Martyr pronomine dicitur in Pincis, a subulis, quibus passus perhibetur : nam Pinca dicitur subula.Eckehardus junior de Casibus S. Galli cap. 9 :
In die Felicis in Pincis vindemiata est ipsa, etc. Pincesvero nostri vocant instrumenta, quibus aliquid evellitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Errat Vir
eruditissimus vestigiis insistens Petri de Natalibus, cui etiam præiverat Jacobus de
Voragine. Pincis enim Romæ locus est a palatio Pincii Senatoris sic dictus : unde
collis Pincius, porta Pinciana. Erroris causa est quod Felicem Nolanum, ab alio
Felice Romano in Pincis sepulto, non distinxerunt ; qui et, ne hærere viderentur,
Pincam, subulam interpretati sunt. Palatii Pinciani meminit Anastasius Bibl. in
Vita Silverii ann. 536. in Vita Hadriani apud Murator. tom. 3. pag. 188. ubi leg. in
Pincis pro in Pineis, et in Vita Benedicti III. ann. 855. Vide Frontonem in
Kalendar. Rom. pag. 10. Alex. Donatum in sua Roma, et Famian. Nardi.P. , 1766.
◊ In Pineis legendum
vult Chastelain in suo Bimest. Jan. et Febr. ad diem 14. Jan. quem
consule.