« »
 
[]« Piper » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 329c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PIPER
PIPER, Πέπερι, Arbor in India nascens, cujus fructus nunc notissimus, olim admodum placuit sola sua amaritudine, et pondere emptus ut aurum et argentum, inquit Plinius lib. 12. Quæ quidem piperis raritas ac pretium fecit, ut deinceps pro quibusvis aromaticis speciebus hæc vox usurpata sit. S. Augustinus lib. 2. de Morib. Manichæor. cap. 13 :
Alius.... exquisitas et peregrinas fruges multis ferculis variatas et largo Pipere aspersas nona hora libenter assumat, etc.
S. Hieronymus Epistol. ad Evagrium :
Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos Pipere pretiosius est.
Theodulfus lib. 1. Carm. pag. 148 :
Heu quantum scelus est animæ præponere corpus,
  Et rem mortalem non moribunda tibi,
Ancillam dominæ, Piperi præferre cicutam,
  Plumbum auro, gemmis sordida saxa bonis.
Ita in Codice Epist. S. Bonifacii Archiep. Moguntini Epist. 5. 146. et 148. piper jungitur thuri, cinnamomo, costo, et incenso, quæ omnia vice Eulogiarum amicis mittebantur. Chronic. Reichersperg. :
Misi ei 30. quintarios de Pipere.
Quibus in locis piper sumitur pro quibusvis speciebus aromaticis. Alanus in Planctu naturæ, de Prælatis :
Qui salmones, et lucios, cæterosque pisces æquipollenti generositate præsignes, variis decoctionum cruciatos martyriis, baptizandi adulterantes officium, sacri Piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati, multiformis saporis gratiam consequantur.
Statuta antiqua Canonicorum S. Quintini in Viromanduis :
Sunt in costa farta 24. frusta carnis, et 300. ova, cum Pipere, id est speciebus quibuscumque.
Consuetudines Tolosæ part. 2. Rubr. de Donationib. :
Piper, cera, carnes, scyphi argentei, vel aurei,... et quæcunque alia sint, quæ mittantur vel dantur marito, etc.
Vide Constantinum Afric. lib. de Gradib. sub finem, et Gorræum in Definit. medic.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Præstitum etiam piper in censu non semel ex vett. Chartis constat. Charta ann. 1196. ex Tabul. S. Andreæ Avenion. :
Pro qua (medietate) darent ipsi monasterio libram unam Piperis censualem singulis annis.
Alia omitto.
P. Carpentier, 1766.
Inter præcipua etiam dona ecclesiis aut monasteriis collata recensetur. Stat. Massil. lib. 1. cap. 45 :
De pipere dando religiosis domibus. Statuimus quod Piper illud, quod domini Massiliæ olim donaverunt vel reliquerunt domibus vel locis religiosis dandum vel solvendum, super redditibus exeuntibus occasione portus vel ripæ Massiliæ vel pro eis, faciant rector aut consules dari per officium suum sine mora, postquam requisiti fuerint.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piperata, Piperis vasculum, Gallice Poivrier. Annal. Mediolan. apud Murator. tom. 16. col. 812. ad ann. 1389 :
Bussola [] una pro Piperata argenti deaurata, etc.
Piperarii, in veteri Charta apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 160. Pevriers, vel poivriers, olim Parisiensibus, quos postea Espiciers, seu Speciarios dixerunt, ut docemur ex Regesto peagiorum Parisiens.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piperamenta, Aromaticæ quævis species. Cæsarius lib. 6. Miracul. cap. 5 :
Accipe ositium et ossibus ejectis cum Piperamentis præpara, etc.
Piperatum, Condimentum a pipere dictum, apud Apicium lib. 3. cap. 14. et in Chronic. Placent. apud Murator. tom. 16. col. 583. Piperata, in Charta ann. 1148. apud Puricellum in Basilica Ambrosiana pag. 704 :
Pullos plenos et carnem vaccinam, cum Piperata.
Boncompagnus de Obsid. Anconæ apud Murator. tom. 6. col. 936 :
Quidam cum Piperata vini vel aceti, quidam etiam simpliciter comedebant assata in oleo.
Laudes Papiæ apud eumdem tom. 11. col. 27 :
Communiter omnes apponunt juxta carnes prædictas calidum saporem quem Piperatam vocant.
Galli Poivrade dicunt. Vide Schmeller. in Poetis Lat. sec. X. et XI. pag. 323.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piperatus, Pipere conditus. Dulcia Piperata, apud Apitium lib. 7. cap. 11. Charta Eberhardi apud Schannat. Vindem. litt. pag. 164 :
Unusquisque fratrum accipiat.... duas positiones piscium, unam salsuginatam, alteram Piperatam.
Piperatius, Asper. Latinus Agrimensor. :
Terminus si aspratilis fuerit, et mixta Piperatia loca habuerit, sine dubio in trifinio constat. Λίθον πιπεράτον,
et ϰίονας ἀληθοπιπέρους habet Continuator Theophanis lib. 3. num. 43.
Piperis Granum. Eckehardus junior de Casibus S. Galli cap. 9 :
Notkerus, quem pro severitate disciplinarum Piperis granum cognominabant :
ob mordacitatem et acredinem.