![[]](img/image.png)
PISCATORIUM, Ἰχθυοπώλιον, in Gloss. Gr. Lat. Idem etiam quod
Piscaria, in lib. 5. Capitul. cap. 279. et in
Charta ann. 804. tom. 1. Histor. novæ Occitan. inter Instrum. col. 31.
Charta Philippi I. Francor. Reg. ann. 1066. apud Marlotum in Chronico S. Nicasii Remensis
cap. 2 :
Alodium de Mundrisiaca curte, cum Piscatorio et sede molendini.Mox :
Cum Ecclesia, Piscatorio magno, et sedibus molendinorum.Tabul. S. Albini Andegav. :
Concedo ipsi S. Albino... terram vel aquam ad Piscatoria facienda omnibus diebus quibus orbita hujus sæculi volvitur.
Piscatoria, Locus in quo pisces capiuntur ; item Jus
piscationis. Charta ann. 1062. in Tabular. S. Victoris Massil. :
Vide Mitterm. princip. Jur. Germ. §
233.
Et in paxeria supradicti molendini unam Piscatoriam.Acta S. Techildis tom. 2. Junii pag. 363 :
Piscatoriam habentem perticas 46. et dextros duos.Helgaudus in Roberto Rege :
Piscatoriam Ligeritti fluminis attribuit.Chronicon Hugonis Flaviniac. pag. 133 :
Et ad Flaviniacum Piscatoriam totam, et alteram Piscatoriam ad Tiliacum pertinentem.
![[]](img/image.png)
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Piscatoria, Vectigal, quod a piscatoribus præstatur, in Cod. MS. reddituum Episc. Autiss.
ann. circ. 1290. exarato : Piscatoria aquæ, sex libras.Vide Piscatgium.