![[]](img/image.png)
PISONALE, Pissonale, Mensuræ species videtur ; an ab Italico Pizzico,
pugillus ? Charta ann. 1249. inter Monum. eccl. Aquilej. cap. 74. col. 746 :
Debent autem tales esse azimæ : duæ scilicet de uno Pisonali de sextario.... Debentur servitoribus sive familiæ duæ azimæ similes superioribus ; et duæ pettæ de millio : petta vero quælibet debet constare ex uno Pisonali.Ubi Bern. Maria de Rubeis inter voces Latino-barbaras, quibus Cangii Glossarium augeri potest, has recenset, quas explicare non tentat :
Congia, Pissonal, juncata,...... Pissonales fructuum, Pissonale de Boreis, etc.