« Pitto » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 339a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PITTO
PITTO. Caput. 72. Legis Salicæ ex Cod. Regio, apud Steph. Baluzium :
Si quis Pitto alterius excusserit invitu stricto, 120. denariis, qui faciunt solidos 3. culpabilis judicetur.Paulo aliter in Codice Pithœano apud eumdem tom. 2. pag. 989 :
Si quis alterum Pitto excusserit, Malb. Vuistritto sunt den. 120. qui faciunt, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Utrumque emendat
Eccardus in Notis ad huncce titulum, censetque legendum widu snitto, quod salicis
excussionem seu incisionem significat quæ eo gravius puniebatur, quia magnus salicum usus
est in sepibus conficiendis. Est autem a Saxon. wide, salix, et Sniden,
incidere, excutere. Hinc Gloss. Ratisbon. Salix, wida ; unde witus, primum,
exin pittus corrupte natum existimat vir eruditus. Pittus legitur tit. 32.
cap. 9. ejusdem Leg. Salicæ edit. Baluz. : Si quis compari suo Pittum excusserit, etc.