« »
 
[]« 1 placibilis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 341c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLACIBILIS
1. PLACIBILIS. Placitus, gratus. Anastasius Bibl. in Hist. Eccl. :
Tolle igitur quidquid tibi Placibile fuerit.
Theophanes habet ἀρεστόν. Idem in Stephano IV. PP. pag. 95 :
Et si Placibiles fuissent coram populo civitatis suæ, etc.
Mox :
Si qui eorum Placibiles extitissent, etc.
Chartular. Aptense fol. 64. Ch. 5 :
Unde et accepimus de te pretium sicut inter nos et te bonæ fidei placuit atque convenit, in merce Placibile solidatas viginti duas, etc.
Tertull. de Resurrect. carnis cap. 47 :
Obsecrat exhibere hostiam vivam, sanctam, Placibilem Deo... quomodo Placibilem, si damnata sunt ?
Ubi Vulgata, Placentem. Vide Placidus.
P. Carpentier, 1766.
Placibilis, Alia notione. Lit. quibus Carolus VI. Joan. Galeaz ejusque successoribus concedit, ut insignia Franciæ cum suis simul deferant ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 433 :
Ut insignia seu arma nostra regalia liliorum, cum aliqua differentia nobis Placibili, in armis suis de nostra licentia deinceps portare valeant.
Id est, cum differentia, quam indicare nobis placuerit.