« 1 plagia » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 350a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLAGIA1
1. PLAGIA, Ora, æstuarium, vel etiam campus planus, Italis Piaggia, vel
spiaggia. Servius in Virgil. :
Statio est, quam Plagiam dicunt.Gregorius M. lib. 8. Epist. 39 :
Monachos Monasterii Gazensis, quod situm est in Plagia.Chronicon Farfense :
De curte in Aciano, quæ fuit Scaptolphi, et de curte in Plagia loci, qui dicitur Brezzenanus.Isidorus Pacensis æra 680. de quibusdam oppidis :
Quæ supra Ægyptum in eremi adjacent Plagiis.Vetus Charta apud Baron. ann. 1019. num. 8 :
De terris, campis, pratis, pascuis, atque silvis, montibus, et collibus, Plagiis, et planitiis, etc.Tabularium Narbonense ann. 1250 :
Fecit piscari Bruginam in stagno in præjudicium nostrum, cum exeat in Plagiam nostram.Charta ann. 1460. in Tabul. Piscator. Massil. :
Quod nulla persona... præsumat piscari... a faroto usque ad Plagiam portæ Gallicæ inclusive.Mirac. MSS. Urbani V. PP. in Tabul. S. Victoris Massil. :
In una galea navigando in Plagia Romana habebat febrem pestialem.Occurrit præterea in Charta Pisana apud Guesnaium in Annalib. Massil. ann. 1312. n. 4. apud Nicolaum Villaneum pag. 6. etc. et alios Scriptores Italicos passim.
P. , 1766.
◊ Charta ann. 1290. ex
Chartoph. Occit. : Jus locandi.... venationes et piscationes, quæ ibi sunt et fuerunt in Plagia maris et in alta maris, et in aqua Rodani.Vide supra Plagea.
Plaga, Eadem notione. In Charta Ludovici Pii Imperat. apud Mabillonium in
Notis ad Vitam S. Benedicti Anian. pag. 224 :
Item in eodem pago illos segos, cum ipsa piscatoria, et Plagis maris, et fiscum nostrum adhærentem illis, etc.Hieron. in Zachar. cap. 2 :
Plagæ orbis, quas Græci appellant ϰλίματα.