« »
 
[]« Plancatum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 352a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLANCATUM
PLANCATUM, Tabulatum, Plancher, asserum compages. Vita MS. S. Ambrosii Episcopi Cadurcensis :
Discipulus autem vehementer composuit Plancatum super eum, ut nihil appareret.
Sugerius lib. de Rebus in administr. sua gest. cap. 16 :
Domus.... miserabiliter corruit, ut etiam... Plancatum solarii, et tonnas inferioris promptuarii et vasa vinaria omnino confregerit.
Chron. Andrense ad ann. 1234 :
Quidam monachus de hujus Ecclesiæ custodibus, Simon nomine, dum nocturno tempore super prioris Ecclesiæ Plancatum cum sua lanterna discurreret ,... cujusdam foraminis immemor, quod erat in Plancato, unde ligna sursum trahebantur, aut deorsum demittebantur, per ipsum miserabiliter cecidit
.
Plancatum, Domus ipsa plancis instructa et constructa. Tabuiarium Abbat. Belliloci in Lemovic. num. 24 :
In primis Ecclesia nostra indominicata, quæ est fundata in honorem S. Dionysii, cum ipsa curte, quæ vocatur Lensiacus, cum omnibus ad se pertinentibus, cum ipsa curte, et cum Plancato, cum mansionile, ubi Donandeus visus fuit manere, cum ipsa vinea, vel cum terris ad ipsum Plancatum pertinentibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plancatum, Cella superior, Chambre haute. Charta ann. 1191. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Acta sunt hæc apud Avenionem in præsentia dom. Rostagni ejusdem civitatis Episcopi, in domo ejusdem, in Plancato subscripta ante ostium S. Stephani.
Tabular. Eccles. Carpentor. sæc. 12. et 13 :
Actum Carpentoracte in stari dom. Episcopi in Plancato super cameram inferiorem.
Ibidem :
Lata fuit ista sententia in curia Carpentoratensi in Plancato curiæ.