« »
 
[]« 1 planum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 356a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLANUM1
1. PLANUM, Ager cultus, cui opponitur nemus, silva, boscus. Apud Hieronym. de Locis Hebraicis,
Araba, Aquila Planum, Symmachus Campestrem interpretatur. Planus campus
, in Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 54. Ordericus Vital. lib. 5. pag. 590 :
Reditus autem qui de bosco et Plano exierint, etc.
Infra pag. 594 :
Tam Plani quam nemoris.
Charta ann. 1154. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 43 :
Similiter Adam de Osseriaco dedit pro filiabus suis terram suam de Antilliaco, scilicet nemus et Planum et censum.
Feoda Campaniæ fol. 69. in Camera Comput. Paris. :
Omnia autem feoda, quæ in prædicta villa tenentur, sive in Plano, sive in bosco, sive in furnis, etc.
Charta ann. 1255. apud Golutum lib. 4. Rerum Sequanicarum cap. 30 :
Il a [] nommé ceux, de qui il est advisé, qui sont gens d'honneur, qui tiennent de lui maisons fortes, et terres Plaines.
Plaines charmes, in Consuetud. Trecensi art. 170. ubi legendum Plaines hermes, vel Plaines chaumes auctor est de Lauriere in Glossar. Juris Gallici.  :
Passerent les terres, les Pleins et les destroits.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Plana Terra, Eadem notione. Charta ann. 1075. inter Instrum. tom. 4. Gall. Christ. col. 283 :
De terris vero arabilibus et Planis, etc.
Stabilim. Blanchæ Comit. Trecens. ann. 1212. apud D. Brussel de Usu feud. tom. 2. pag. 876 :
Si aliquis Baronum, vel Vavassorum Campaniæ vel Briæ sine herede decesserit, et plures habuerit filias, primogenita filiarum habeat castellum, aliæ vero habeant Planam terram ; ita quod de illa Plana terra unicuique illarum portio rationabilis assignetur juxta valentiam reddituum castelli.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Planum, Planities, Plaine. Statuta Arelat. MSS. art. 145 :
Planum sicut protenditur a barrio Communis... sit dictum Planum perpetuo Communis Arelatis.
Jacobi Auriæ Annal. Genuens. ad ann. 1282. apud Murator. tom. 6. col. 578 :
Et invento in Plano ibidem dicto judice cum militibus ccc. et peditibus
md. dictum castrum præliaverunt. Occurrit præterea in Memor. Potest. Regiens. apud eumdem tom. 8. col. 1128. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 615. et tom. 6. pag. 392. Plain païs apud Vaccium in Histor. MS. Ducum Normannniæ :
En la cité se sont tuit mis,
Guerpi ont tout le Plain païs.