« »
 
[]« 1 plastrum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 358a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLASTRUM1
1. PLASTRUM, Modus agri sic dictus ; Plastre, apud Sanjulianum in Trenorchio pag. 533. Charta P. Episcopi Matisconensis ann. 1208. apud eumdem Sanjulianum in Matiscone pag. 239 :
Dominus V. Plastrum proprium habebit, in quo firmitatem et defensionem faciat et munimen ad arcendos raptores et malefactores ipsius obedientiæ, etc.
Charta Abbatis S. Steph. Divion. ann. 1220. apud Perard. :
Si autem vacuum (mansum) non invenerit, et aliud Plastrum in villa vacuum inventum fuerit, ubi domus posset ædificari, Prior ei.... dabit.
Ibidem :
Prior ei [] Plastrum cum horto eidem contiguo dare tenetur, si in villa vacuum inventum fuerit, salvo tamen jure suo, et bubulterio suo excepto, et salvis reditibus suis, etc.
Chartophylacium Regium Reg. 87 :
Genetus Perrini circa unam fossoyriatam Plastri.... juxta Plastrum Anthonii Galerii, pro qua facit dymidium quartale vini.
Occurrit in Chronico Besuensi pag. 660. 666. 667. in Charta homagiorum virorum nobilium Bressiæ ann. 1272. apud Guichenonum in Probat. Hist. Bressensis pag. 14. 18. 21. præterea pag. 89. Charta ann. 1310. in 2. Tabulario Regio, num. 156 :
C'est à sçavoir une maison, uns Emplastres, et les appartenances joignans et seans entre, etc.
Tabularium Albæ Ripæ in Episcopatu Lingonensi ann. 1357 :
Idem domum, seu Emplastrum, situm in villa de Orgiis, cum manso retro dictum Emplrastrum.
Ibid. ann. 1463 :
Un emplastre en S. Pere, auquel souloit avoir une maison, etc.
Ibid. ann. 1461 :
Promisit dictum Emplastrum ædificare, et in unam domum convertere.
Occurrit ubi pluries. Vide Emplastrum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ex his nemini obscurum est Plastrum hic significare locum vacuum indefinitæ magnitudinis ; qua notione Plastre etiamnum usurpant Dombenses, Lugdunenses et alii. Inquesta ann. 1440 :
Item confitetur tenere quoddam penu seu celier cum quodam parvo Plastro.
P. Carpentier, 1766.
Domibus ædificandis vel reædificandis idoneus locus, Gall. Emplacement, masure, alias Plaistre et Plastre. Charta ann. 1234. in Chartul. Cluniac. :
Helisabeth relicta Renoldi Senebrum... concessit ecclesiæ Cluniacensi in perpetuum quoddam Plastrum, in burgo Montismoreti,.... ad ædficium ibidem ad opus ejusdem ecclesiæ construendum.
Alia ann. 1367. in Reg. 97. Chartoph. reg. ch. 553 :
Item un Plastre de maison, autrement dit masure,... ouquel Plastre ou masure souloit estre édifiée une maison dudit feu Jehan Esmerey.
Rursum alia ann. 1393. in Reg. 144. ch. 343 :
Lesquelx comme ilz eussent mis en vente et exposé vendables, ou marchié de Luzey, deux Plaistres de maisons arses.... Le vendage desdittes murailles et Plaistres, etc.
Vide supra Amplastrum et infra Pleduira.