![[]](img/image.png)
2. PLATA, Platta, Navis planæ species ; unde vocis origo. Breviar. Hist. Pisanæ
apud Murator. tom. 6. col. 171 :
Ad quod castrum vincendum Pisani fuerunt cum 50. navibus, Plattis et schafis, et cum 12. manganis ordinatis in Plattis.Ogerii Panis Annal. Genuens. ad ann. 1218. ibidem col. 413 :
Erat enim galea illa de Arelate, quæ super gradum Pisanorum Platas duas oneratas rerum cujusdam navis de Tunesi redeuntis ceperat.Iidem Annal. auctore Jac. Auria ibidem col. 580 :
Euntes apud Arnum invenerunt ibi barcham unam, in qua erant grani minæ ccc. et unam Platam oneratam de pipere et cottono.