« »
 
[]« 1 plecta » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 365b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLECTA1
1. PLECTA, ex Gr. Πλεϰτός. Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1197. : Parma, plecta, clipeum, scutum, defensaculum. Ugutio : Plecta, nexio cum virgulis. Joan. de Janua : Plecta, quilibet nexus ex virgulis, vel papyro, vel carecto factus, unde cofinos faciebant : unde hæc plectula. Josephus lib. 8. Erant crateres ex crispantibus plectulis factæ. Plecta etiam dicitur calix duas ansas habens, idem et caracter, secundum Ugutionem. Regum 3. cap. 7. 29 :
Et inter coronulas et Plectas, leones et boves et Cherubim.
Græc. edit. :
Καὶ ἐπὶ τὰ συγϰλείσματα αὐτῶν ἀνὰ μέσων ἐξεχομένων, λέοντες ϰαὶ βόες ϰαὶ χερουϐίμ.
Ubi Glossa : Tabulæ, quibus bases factæ sunt, quadratæ fuerant, in quibus rotundæ erant formulæ, quæ coronulæ, sive Plectæ appellantur, circuli quidam erant. Histor. Miscella lib. 16. pag. 471. :
In capite autem pannum gemmatum habentem ex utroque ligamento Plectas quatuor.
Ubi [] Theophanes pag. 207. Σειρὰς τέσσαρας habet. Pelagius in Vitis Patrum libello 5. § 5 :
Faciebat quoque Plectam de ipsis palmis, et cusabat usque ad horam sextam.
Habes etiam in Vita Macarii Ægyptii cap. 11. in Vita S. Posthumii cap. 2. et alibi non semel. S. Hieronymus Epist. 4. instituens Monachum :
Vel fiscellam texte junco, vel canistrum lentis Plecte viminibus.
Vide Epist. 114. Jacobus de Cessolis de Ludo Scaccorum, apud Spelmannum :
Loricam habuit in corpore, Plectas in pectore ferreas, ocreas in tibiis, etc.
Vide Plata, Platura.
P. Carpentier, 1766.
Glossar. Lat. Gall. ex Cod. reg. 7692 : Plecta, nate.