![[]](img/image.png)
1. PLECTRUM, Ferrum, quod interius ex utraque parte campanam feriens sonum
reddit. Durando lib. 1. Ration. cap. 4. num. 5. Vide
Batillus.
![[]](img/image.png)
Gubernaculum navis, Joh. de Janua.
Gouvernail de nef, ou langue, ou archet de vielle, in Gloss. Lat. Gall. Sangerm. Silius lib. 14. v. 403 :
Deduxit telum et residentis puppe magistriAffixit Plectro dextram.
Ubi Cl. Editor : Sipontino teste, inquit, Plectrum interdum est appellatum Calcar æneum, quod olim addebatur gallis gallinaceis inter se pugnaturis ; qui mos apud Britannos viget. Num ergo calcaria hic innuuntur ? an pro Plectra legendum Plata, aut aliquid aliud ? Calceamenta hic designari video, quæ Monachus Sangallensis lib. 1. cap. 36. Francorum Regibus fuisse forinsecus aurata scribit.Aurea mox geminos constringant vincla lacertos,Femora gemmatus balteus ejus obit,Et caput insigni donatur rite corona,Perstringuntque pedes aurea Plectra suos.