« »
 
[]« 3 plectrum » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 366a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLECTRUM3
3. PLECTRUM, Alia notione, in Carmine Ermoldi Nigelli pro Ludovico Imper. lib. 4. vers. 379. apud Murator. tom. 2. part. 2. col. 69 :
Aurea mox geminos constringant vincla lacertos,
  Femora gemmatus balteus ejus obit,
Et caput insigni donatur rite corona,
  Perstringuntque pedes aurea Plectra suos.
Ubi Cl. Editor : Sipontino teste, inquit, Plectrum interdum est appellatum Calcar æneum, quod olim addebatur gallis gallinaceis inter se pugnaturis ; qui mos apud Britannos viget. Num ergo calcaria hic innuuntur ? an pro Plectra legendum Plata, aut aliquid aliud ? Calceamenta hic designari video, quæ Monachus Sangallensis lib. 1. cap. 36. Francorum Regibus fuisse forinsecus aurata scribit.