« »
 
[]« 2 plenaria » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 370a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLENARIA2
2. PLENARIA, Proluvies, eluvio, Ital. Piena, Gall. Débordement. Fragm. Hist. Fulgin. ad ann. 1288. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi. col. 141 :
Et fuit tam magna Plenaria fluminis, quod bladum repositum prope flumen arripuit aqua, et devastavit molendina rotaria... Fulginates videntes tam magnam Plenariam, exiverunt per portam Contrastanghæ ; et quum venissent in campo juxta S. Catherinam veterem, Plenaria incœpit minuere, etc.