« 2 plenarium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 370b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLENARIUM2
2. PLENARIUM, Liber quivis, in quo aliquid plene continetur, puta quatuor Evangelia, omnes
epistolæ canonicæ, etc. Charta Ludov. Pii ann. 832. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag.
585 :
Census cunctos, tam in oleo quam in cera, sive denariis, pleniter partibus præfatæ ecclesiæ, sicut in Plenariis et breviariis ejusdem matris ecclesiæ continetur.Alia Henr. dom. de Sevelde ann. 1249. apud Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 99. col. 2 :
Ut autem adhuc dilectio, qua ipsam ecclesiam ex intimis sincere amplectimur, in effectu operum amplius elucescat, prælibatæ ecclesiæ Plenarium nostrum gloriosius, quod habemus, nobis de seculo migrante, ordinavimus insuper exhibendum.Rursum alia ejusd. Henr. ann. 1268. ibid. pag. 115. col. 2 :
Addentes eidem domui pro suo decore partem reliquiarum nostrarum, id est, Plenarium, quod est sine libro Evangeliorum, etc.Invent. ann. 1387. tom. 7. Sept. pag. 807. col. 1 :
In quinta tabula in parte superiori habens Plenarium S. Marci.