« Pleraria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 371b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLERARIA
PLERARIA. Charta Senatus populique Romani apud Baronium ann. 1188 :
Quidquid ab eis conventum est et permissum Romæ per scriptum, et juramenta, ac Plerarias, et stararias, ac præcones, etc.Leg. forte plegerias, nisi pleraria idem sit quod pletum, seu placitum, de quo mox. Mendum esse pro plejaria, vix mihi dubium est.
P. , 1766.
◊ Præterquam quod
plejarias habet eadem Charta apud Cenc. inter Cens. eccl. Rom. Mss. ita legendum
esse probat Regula hospit. S. Jac. de Alto-passu ann. circ. 1240. cap. 65. ex Tabul.
archiep. Paris. : De fratre Plejariam faciente. Frater si res hospitalis comitibus et baronibus secularibus vel personis mutuaverit, vel Plejariam fecerit, vel sub pignore... posuerit, etc.Vide Plejus in Plegius.