« Pleuteria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 372b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/PLEUTERIA
PLEUTERIA. Charta Ludovici Regis Franc. ann. 1279. in 30. Regesto Archivi Regii ch. 129 :
Item assignamus eidem Episcopo et successoribus suis... 4. libras Turon. annui redditus percipiendas ab eodem Episcopo et successoribus, in Pleuteriis dictis Vicecomitalibus, sitis in tenemento Nemausensi, quæ a domino rege tenebantur cum dominio, laudimio, consilio, et censu 2. solid.... Item quod dicta assignatio Pleuteriorum continet in se 32. quarterias, quæ 32. quarteriæ sunt versus honorem dicti Episcopi de Bastida, etc.Sic omnino scriptum, forte pro Plantariis. Vide Plantata.
P. , 1766.
◊ Recte Cangius
restituendum esse Plantaria suspicatus est. Et quidem in Charta sequenti, quæ est
de eadem re in eod. Reg. legitur, in Planteriis vicecomitalibus. Vide supra
Planterium 2.